11/07/2015

episcoporum synodus et alia quae ad eam attinent

Robertus Matthaeus hic ("Rorate caeli") scribit quae mala e pontificis Romani potestate dissipata euenire possint.

de diuortio doctrina hic ("Rorate caeli") summatim datur, quae praesertim ex his Domini nostri et Sancti Pauli uerbis pendet.

Lucae euangelium 16.18: "omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a uiro ducit moechatur".

Marci euangelium 10.2-12: "et accedentes pharisaei interrogabant eum si licet uiro uxorem dimittere tentantes eum. at ille respondens dixit eis 'quid uobis praecepit Moyses?' qui dixerunt 'Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere.' Iesus autem ait eis 'ad duritiam cordis uestri scripsit uobis praeceptum istud. ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam, et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo sed una caro. quod ergo Deus coniunxit homo non separet.' et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. et dicit illis 'quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit in eam, et si ipsa dimiserit uirum suum et alii nupserit moechatur.'"

Matthaei euangelium 5.31-32: "dictum est autem 'quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii.' ego autem dico uobis 'omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat.'"

Matthaei euangelium 19.2-12: "et secutae sunt eum turbae multae, et curauit eos ibi. et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes 'licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?' qui respondens ait 'non legistis quia qui creauit ab initio masculum et feminam fecit eos et dixit <propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una>? itaque iam non sunt duo sed una caro. quod ergo Deus coniunxit homo non separet.' dicunt illi 'quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere?' ait illis 'Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras. ab initio autem non sic fuit. dico autem uobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur.' dicunt ei discipuli eius 'si ita est causa hominis cum uxore non expedit nubere.' qui dixit eis 'non omnes capiunt uerbum istud sed quibus datum est. sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat.'" 

Sancti Pauli ad Corinthios epistola prima 7.10-11: "his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a uiro non discedere - quod si discesserit maneat innupta aut uiro suo reconcilietur - et uirum uxorem non dimittere."

Stanislai Gadetii archiepiscopi Posnaniensis oratio hic ("Rorate caeli") est. 

Georgii cardinalis Urosae Sauini oratio hic apud Ioannem Zulsdorfium est. 

Ancae Mariae Cerneae medicae oratio hic apud Ioannem Zulsdorfium est.

Raimundi cardinalis Burcii sententiae hic apud Ioannem Zulsdorfium sunt.

Francisci cardinalis Arinze sententiae hic apud Ioannem Zulsdorfium sunt.

Roberti cardinalis Sarae oratio hic apud Ioannem Zulsdorfium est. Robertus praesertim de hoc disserit quod doctrinae Catholicae aduersantur et minantur haec duo quae ipsa inter se contraria sunt: libertarianismus occidentalis qui conubium et familiam infantium abortu et diuortio et unionibus homosexualibus et euthanasia delet, et fundamentalismus Mahumetanus qui conubium et familiam polygamia et seruilitate feminina et seruitute sexuali et puellarum nuptiis delet.  

Athanasii Schnaederi sententiae hic ("Rorate caeli") sunt.