uerborum homographicorum index

canus cana canum uocabulum longam a uocalem habet.
canis canis uocabulum breuem a uocalem habet.


carus cara carum uocabulum longam a uocalem habet.
caro carnis uocabulum breuem a uocalem habet.


ducis duci duces quae ex eo quod est dux sunt breuem u uocalem habent.
ducis duci duces quae ex eo quod est duco sunt longam u uocalem habent.

fretum et fretus nomina quae angustum aquae corpus significant breuem e uocalem habent.
fretus adiectiuum longam e uocalem habet.

furor nomen quod excitatum animum significat breuem u uocalem habet.

furor uerbum quod surripere significat longam u uocalem habet. 

later, lateris et latus, lateris nomina breuem a uocalem habent.
latus adiectiuum quod ad latitudinem pertinet et latus eius quod est ferre participium longam a uocalem habent.

legis legi lege leges quae ex eo quod est lex sunt in syllaba priore longam e uocalem habent.
legis legi lege leges quae eius quod est legere tempus praesens uel futurum significant in syllaba priore breuem o uocalem habent.
legi quod eius quod est legere tempus perfectum significat longam e uocalem habet.

legem leges formae seu ad id quod est lex seu ad id quod est legare in syllaba priore longam e uocalem habent.

lego, legare, legaui, legatum uerbum longam e uocalem habet.
lego, legere, legi, lectum uerbum in systemate praesenti breuem e uocalem habet sed in systemate perfecto longam e uocalem habet.
lectus supellectilis in qua dormitur nomen breuem e uocalem habet.
lex nomen longam e uocalem habet.
 
malus adiectiuum cuius syllaba prior breuis est differt ab his uerbis quorum syllaba prior longa est:
mala, idest gena
malus generis masculini, idest nauis pars
malus generis feminini, idest arboris species
malum eius arboris frux
malo, idest mauolo

modo quod eius quod est modus ablatiuum est in syllaba posteriore longam o uocalem habet.
modo aduerbium in syllaba posteriore breuem o uocalem habet.

nota nomen et noto, notare, notaui, notatum uerbum breuem o uocalem habent.

notus eius quod est noscere participium longam o uocalem habet.

palus, paludis nomen breuem a uocalem habet.

palus, pali et pala, palae nomina et palo, palare, palaui, palatum et palor, palari, palatus sum uerba longam a uocalem habent.
palatum nomen quod oris partem significat in syllaba prima breuem uocalem habet.  

populus uniatorum hominum multitudo breuem o uocalem habet.
populus arbor longam o uocalem habet.

regis regi rege reges quae eius quod est rex formae sunt in syllaba priore longam e uocalem habent.
regis regi rege reges quae eius quod est regere formae sunt in syllaba priore breuem e uocalem habent. 

sero serere duo uerba in syllaba priore breuem e uocalem habent.
sero serare uerbum longam e uocalem habet.
sera rei qua ianua obseretur nomen breuem e uocalem habet.
serus adiectiuum uel interdum nomen uel aduerbium longam e uocalem habet.

ex iis uerbis quae ex sol litteris incipiunt haec breuem o uocalem habent:
solea, -ae, calceamenti species uel calceamenti pars ima
soleo, solere, solitus sum
solum, -i, id super quo ambulatur

haec autem longam o uocalem habent:
sol, solis, caeli lumen
solaris, -is, e, adiectiuum quod ad solem pertinet
solo, solare, solaui, solatum, idest uasto
solor, solari, solatus sum, idest consolor
solus, -a, -um, adiectiuum quod unicitatem significat
 
uagor, uagari, uagatus sum uerbum breuem a uocalem habet.
sed uagor, uagoris nomen quod quandam soni speciem significat longam a uocalem habet.

uictus eius quod est uincere participium breuem i uocalem habet.

uictus eius quod est uiuere participium longam i uocalem habet.