5/15/2010

de more et consuetudine

de more et consuetudine Crombius Macrobii Saturnalia (3.8) refert:

"Varro de moribus 'morem' dicit 'esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo'. Iulius Festus in libro
de uerborum significationibus tertio decimo: 'mos est' inquit 'institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum'....mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo".

Ausonius Popma dicit "consuetudo est ius quoddam non scriptum tamen tacito consensu populi et uoluntate utentium introductum. mos autem est ipse actus et usus inueteratus" sed "haec frequenter confunduntur maxime ab autoribus iuris apud quos consuetudo factum nudum denotat et mos ius non scriptum".