5/03/2010

de oboediendo obtemperando parendo seruiendo et obsequendo


apud Ausonium Popmam dicitur quod oboedire quidem semper in bonis, obsequi autem non solum in bonis sed etiam in malis est.

Crombius dicit oboedire genus esse, parere autem esse eam oboediendi speciem in qua superioris ordinis homini oboediatur. quomodo parere autem et seruire inter se differant partim patet ex hoc Taciti loco: "has [iniurias] aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut seruiant".

ut apud Aegidium Forcellinum citatur, Cicero scripsit "imperium domesticum nullum erit si seruulis hoc nostris concesserimus ut ad uerba nobis oboediant non ad id quod ex uerbis intelligi possit obtemperent". inde uidetur quod obtemperando inest hoc quod eius qui obtemperet mens ad eius qui iubeat uel imperet mentem radicitus conformata est.