9/05/2016

subiectionis reciprocae coniugalis thesis

Ioannes Paulus papa II quae epistola apostolica "Mulieris dignitatem" appellatur in ea epistola haec dicit:

"epistulae ad Ephesios auctor nullam percipit repugnantiam inter sic expressam adhortationem atque comprobationem illius rei 'mulieres uiris suis sint subiectae sicut Domino, quoniam uir caput est mulieris'. nouit auctor interpretationem hanc multo etiam altius inhaerentem moribus religiosisque traditionibus eius temporis comprehendi nouo modo debere atque impleri sicut ab iis qui sunt 'subiecti inuicem in timore Christi' eo magis quod uir dicitur caput mulieris sicut Christus caput est ecclesiae scilicet ut 'se ipsum traderet pro ea' atqui se ipsum tradere pro ea idem ualet ac uel propriam tradere uitam. sed cum in necessitudine Christi [et] ecclesiae subiectio solius ecclesiae sit, in necessitudine mariti [et] uxoris subiectio non est unius dumtaxat partis uerum prorsus reciproca". 

contra illam autem thesin, quod in Christi ecclesiaeque relatione subiectio solius ecclesiae est sed in mariti uxorisque relatione subiectio non solius uxoris sed reciproca est, hic Iosua Cuschius (Kusch) haec argumentatur.

cum sanctus Paulus eo uocabulo Graeco quod est "hypotasso" utitur, ut in ad Romanos epistola 13.1, 5 et in ad Titum epistola 2.9 et in ad Ephesios epistola 5.24 et in ad Corinthios epistola prima 15.27-28, tunc importatur relatio alterius qui in ordine superior sit et alterius qui in ordine inferior sit. 

in autem ad Ephesios epistola 5.21, ubi sanctus Paulus "hypotassomenoe alleloes" Graece dicit, ibi fortasse uidetur importari subiectio reciproca, e qua maritum se uxori et uxorem se marito subiicere oporteat. tamen id quod est "hypotassomenoe alleloes" non necesse est importare quemque generis participem se ceteris participibus omnibus et singulis subiicere. nam exempli gratia in apocalypsis libro 6.4 Graece dicitur "allelus sphaxusin" qua importatur non quisque generis particeps ceteros participes omnes et singulos interficere, quod fieri non potest, sed alii generis participes alios participes interficere. ergo cum sanctus Paulus "hypotassomenoe alleloes" dicit, dicere uelle potest alios Christianos se aliis subiicere, nec necesse est arbitrari sanctum Paulum dicere uelle duorum Christianorum utrumque alteri se subiicere.

porro sanctus Paulus in ad Corinthios epistola prima 15.27-28, ubi omnia Christo subiecta esse dicit, ibi ex omnibus dictis Deum Patrem excipit; nam Deo Patri ipse Christus se subiicit. namque Filius Patri se subiicit sed non Pater Filio. ergo ibi non est subiectio reciproca.

ergo cum sanctus Paulus id quod est "hypotasso" ad mariti et uxoris relationem adhibet, importatur non subiectio reciproca sed, ut illo uocabulo Graeco importari solet, relatio alterius qui in ordine superior sit et alterius qui in ordine inferior sit. et patet uter superior sit. nam sanctus Paulus exempli gratia Graece dicit "hos he ecclesia hypotassetae to Christo, hutos cae hae gynaeces toes andrasin" (ad Ephesios 5.24).

contra illam Ioannis Pauli papae II thesin etiam hae Leonis papae XIII et Pii papae XI sententiae memorari possunt.

nam Leo papa XIII in ea epistola quae "Arcanum" appellatur dicit "uir est familiae princeps et caput mulieris, quae tamen quia caro est de carne illius et os de ossibus eius subiiciatur pareatque uiro in morem non ancillae sed sociae, ut scilicet obedientiae praestitae nec honestas nec dignitas absit. in eo autem qui praeest et in hac quae paret, cum imaginem uterque referant alter Christi altera Ecclesiae, diuina caritas esto perpetua moderatrix officii."

et Pius papa XI in ea epistola quae "Casti connubii" appellatur dicit "cum hac eadem caritate reliqua coniugii tam iura quam officia componantur necesse est ita ut non solum iustitiae lex sed etiam caritatis norma sit illud Apostoli 'uxori uir debitum reddat; similiter autem et uxor uiro.' firmata denique huius caritatis uinculo domestica societate, floreat in ea necesse est ille qui ab Augustino uocatur ordo amoris. qui quidem ordo et uiri primatum in uxorem et liberos et uxoris promptam nec inuitam subiectionem obtemperationemque complectitur, quam commendat Apostolus his uerbis: 'mulieres uiris suis' subditae sint 'sicut Domino; quoniam uir caput est mulieris sicut Christus caput est Ecclesiae'. haec autem obtemperatio non libertatem negat neque aufert quae ad mulierem tam pro humanae personae praestantia quam pro nobilissimis uxoris matris sociae muneribus pleno iure pertinet, neque obsecundare eam iubet quibuslibet uiri optatis ipsi forte rationi uel uxoris dignitati minus congruentibus, nec denique uxorem aequiparandam docet personis quae in iure minores dicuntur quibus ob maturioris iudicii defectum uel rerum humanarum imperitiam liberum suorum iurium exercitium concedi non solet, sed uetat exaggeratam illam licentiam quae familiae bonum non curat, uetat in hoc familiae corpore cor separari a capite cum maximo totius corporis detrimento et proximo ruinae periculo. si enim uir est caput mulier est cor, et sicut ille principatum tenet regiminis haec amoris principatum sibi ut proprium uindicare potest et debet. haec dein uxoris uiro suo obtemperatio, ad gradum et modum quod attinet, uaria esse potest pro uariis personarum locorum temporum condicionibus; immo si uir officio suo defuerit uxoris est uices eius in dirigenda familia supplere. at ipsam familiae structuram eiusque legem praecipuam a Deo constitutam et firmatam euertere aut tangere numquam et nusquam licet."

8/16/2016

Iosephi Germani Bernardini archiepiscopi Smyrnensis sententiae

ut hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur, Iosephus Germanus Bernardinus archiepiscopus Smyrnensis anno 1999 in episcoporum Europaeorum synodo de Mahumetismo haec scripsit: 

pater sancte et eminentiae uestrae, quadraginta et duos annos in Turcia, cuius ciuitatis 99.9 partes centesimae Mahumetani sunt, iamdudum habito et Asiae minoris archiepiscopus sedecim annos iamdudum sum. interuentionis igitur meae materia praeuidetur: quod problema Mahumetismus in Europa nunc et in tempus mox futurum ferat. Palastrio episcopo et iis qui in hac synodo augusta de ea re iam locuti sunt gratias ago. ergo mihi necesse non est explicationes longas et interpretationes propinquas edere. interuentione autem mea praecipue aliquid a patre sancto cum humilitatis meae sensu peto.

ut breuiter et clare dicam, primum referam tria quae, cum a quo relata sint consideratur, re uera facta esse credi possunt. primum in conuentu approbato qui ad Mahumetanorum et Christianorum dialogum pertinebat Mahumetanus qui magnam auctoritatem habebat olim ad Christianos conuersus cum tranquillitate et fidentia dixit 'propter leges democraticas uestras uos inuademus et propter leges religionales nostras uobis dominabimur.' hoc credere possumus quia dominatio iam coepta est ex iis thaleris qui pro oleo commutati adhibentur non ut in Africae septentrionalis et orientis medii ciuitatibus pauperibus munera edantur sed ut meschitae et centra culturalia in Christianorum ciuitatibus in quas Mahumetani migrant et inter quas Roma fidei Christianae centrum inest aedificentur. quomodo non in his omnibus rebus clarum dilatationis et reciperandae terrae consilium uideamus? secundum in alio Mahumetanorum et Christianorum conuentu, qui ut solet a Christianis paratus erat, cum particeps Christianus illos Mahumetanos publice rogauisset cur Mahumetani ne semel quidem talem conuentum parauissent is Mahumetanus qui inter eos cum auctoritate agere non deficiebat his uerbis respondit: 'cur ita faciamus? uobis nihil est quod nos doceatis, et nobis nihil est quod discamus.' cum surdo dialogus? uerum est quod qualia uocabula sunt dialogus et iustitia et ratio mutua et quales ideae sunt iura humana et democratia talia uocabula et ideae Mahumetanis quam nobis penitus alia significant. quam rem autem puto omnes iam agnoscere et fateri. tertium Hierosolymis in monasterio Catholico erat et fortasse etiamnunc est famulus Arabs Mahumetanus. quippe qui uerax et benignus erat a monachis magni habebatur et eos similiter magni habebat. olim autem uultu maesto eis dixit 'duces nostri conuentu acto decreuerunt omnes infideles interficiendos esse. tamen uos oportet non timere. nam uos omnes interficiam sed non faciam ut patiamini.' nos omnes scimus nobis distinguendam esse partem minorem fanaticam et uiolentam a parte maiore ueraci et placida sed haec pars maior cum aliquid in eorum dei uel alcorani nomine imperatur semper quasi modo militari arte sine cunctatione progredietur. utique historia nos docet partem minorem certam parti maiori quae ad tacite desperandum procliuis sit uoluntatem suam imponere semper posse.

haec tria exempla quae rettuli nimis parui habere uel, quod peius est, irridere est eius qui mali ignarus sit. mihi enim necesse uidetur grauiter considerare quid ea exempla modo dramatico doceant. tamen pessimistam non ago, contra signa. nam Christianus pessimista esse non potest cum Christus surrexit et uiuit qui ab ullo alio propheta uel similiter asserta persona differens Deus est. uictoria ultima Christi erit sed Dei tempora ualde longa esse possunt et solent. nam is moram tolerat et peccatorum conuersionem opperitur. interim tamen ecclesiam uoco ad parandum et operandum ut eius regni aduentus properetur....

hoc finiens e peritia mea uos hortabor ne Mahumetanis umquam permittatur ut in ecclesia Catholica precentur, quippe quod iis apostasiae nostrae demonstrationi certae sit. uobis gratias ago.

8/11/2016

de imperio et genere humano Sancti Augustini sententiae

"quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus si illi qui imperant ad impia et iniqua non cogant? aut uero aliquid nocuerunt Romani gentibus quibus subiugatis imposuerunt leges suas nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? quod si concorditer fieret id ipsum fieret meliore successu, sed nulla esset gloria triumphantium. neque enim et Romani non uiuebant sub legibus suis quas ceteris imponebant. hoc si fieret sine Marte et Bellona ut nec uictoria locum haberet nemine uincente ubi nemo pugnauerat, nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque conditio? praesertim si mox fieret, quod postea gratissime atque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues essent, ac sic esset omnium quod erat ante paucorum, tantum, quod plebs illa quae suos agros non haberet de publico uiueret, qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis extorqueretur. nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores ipsas certe hominum dignitates quod alii uicerunt, alii uicti sunt omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum in quo perceperunt mercedem suam qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. numquid enim illorum agri tributa non soluunt? numquid eis licet discere quod aliis non licet? numquid non multi senatores sunt in aliis terris qui Romam ne facie quidem norunt? tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines?" (De ciuitate Dei 5.17)

8/09/2016

Vergilii codex Vaticanus

Vergilii codex Vaticanus hic uideri potest.

8/05/2016

cur a Deo sinantur homines mali regnare

"ideo regna terrena et bonis ab illo [Deo] dantur et malis: ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant." (Sanctus Augustinus De ciuitate Dei 4.33)

7/25/2016

litterae quae "Haec sancta" dicuntur

hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Robertus Matthaeus disserit de iis litteris quae in concilii Constantiensis sessione quarta editae "Haec sancta" dicuntur et, ut in huius libri pagina 443 refertur, sic scriptae sunt: "haec sancta synodus in Spiritu Sancto legitime congregata generale concilium faciens ecclesiam catholicam militantem repraesentans potestatem a Christo immediate habet cui quilibet cuiuscumque status uel dignitatis etiamsi papalis exsistat oboedire tenetur in his quae pertinent ad fidem et exstirpationem dicti schismatis et generalem reformationem ecclesiae Dei in capite et membris" quamquam dubium est infueritne litteris pristinis illud uerbum "fidem" necne. tamen earum litterarum Robertus dicit sententiam haereticam esse. quomodo autem concilium generale sententiam haereticam edere potest? haec a Roberto dicuntur uel referuntur: primum, eae litterae quae "Haec sancta" dicuntur definitio dogmatica non sunt; secundum, earum litterarum natura pastoralis et disciplinaria infallibilitatem non importat; tertium, quaecumque litterae traditioni contrariae sunt eae litterae reiiciendae sunt.

de eo quod in matrimonio debetur

Sancti Pauli ad Corinthios epistola prima 7.3-6

uxori uir debitum reddat; similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis potestatem non habet sed uir; similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi et iterum sitis in id ipsum ne tentet uos Satanas propter incontinentiam uestram. hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium.

7/22/2016

Ignatii Iosephi patriarchae Antiocheni III sententiae

hic Ignatii Iosephi patriarchae Antiocheni III sententiae referuntur praesertim quod "etiam duces Catholici [qui in his ciuitatibus foederatis aut Europa habitant] a diurnariis et ducibus politicis hypocriticis uestris allectati nobis [ducibus Christianis Syrianis] dicere solent 'regimen Syrianum finiendum est'" sed "uobis nullum est ius quo ciuitati autocephalae quae etiamnunc in nationum unitarum societate agnoscitur uos immisceatis" et "duces politici occidentales dixerunt 'nobis democratia disseminenda est' sed qualem democratiam tali ciuitati disseminatis in quali ciuitate religionis et politiae separatio ignota est? nam ubi nulla est ea separatio ibi nulla erit democratia sed tandem eueniet ut eorum qui Mahumetani non sunt iura adimatis. ea autem qualis democratia est?"

7/07/2016

Caroli Caputii archiepiscopi Philadelphiensis praeceptio

Carolus Caputius archiepiscopus Philadelphiensis hic de sacra communione inter alia praecipit quod "iis qui diuortio facto in conubio ciuili secundo sunt fratris et sororis modo cohabitare suscipere necesse est ad hoc ut ii reconciliationem in sacramento paenitentiae accipiant, quod sacramentum deinde ad Eucharistiam uiam aperiat."

machina Aegilana

hic disseritur de machina Aegilana quae annis 150-100 ante Christum natum Rhodi facta praedicere poterat ubi stellae futurae essent. 

7/06/2016

duo pipatus

Obianuiua Eceocha (Obianuiu Ekeocha) sic pipauit: "ita dicit cardinalis Marx: 'ecclesiam oportet hominibus homosexualibus dicere se paenitere.' care Domine, adiuua quaeso episcopos Africanos ut contra anni 2016 haeresim pugnent."

ei autem Guilfridus cardinalis Napier sic respondit: "Deus nos adiuuet! proxime nos oportebit dicere nos paenitere quod moechiam peccatum esse docebamus. dicta rectitudo politica est maxima haeresis hodierna."

6/16/2016

alius a ciuitate Connecticutensi discedit

hic Brutius Neases explicat cur ab hac ciuitate discesserit et quantam pecuniam lucratus sit.

6/13/2016

Franciscus papa et Ioannes Paulus papa II

ut qui blogus Rorate caeli dicitur in eo blogo refertur, Franciscus papa haec dixit: "hic [est] ecclesiae catholicae realismus salubris: ecclesia nos numquam docet 'aut hoc aut illud', quod catholicum non est, sed ecclesia nobis dicit 'hoc et illud': 'conare perfectus esse; reconciliare fratri; ei noli contumeliam facere; eum dilige; et si est problema, saltem compone controuersias ne bellum oriatur.' hic [est] catholicismi realismus salubris. catholicum non est [dicere] 'aut hoc aut nihil;' hoc catholicum non est sed haereticum. Iesus nos comitari semper scit; nobis perfecti formam dat; nos ad perfecti formam comitatur; nos a legum rigiditatis uinculis liberat et dicit 'tamen id tantum fac quantum potes.' et nos ualde bene intellegit. dominus noster est et nos haec docet."

quae sententiae ab his Ioannis Pauli papae II sententiis differunt: "error esset grauissimus concludere...normam ab Ecclesia traditam esse per se ipsam tantum 'perfecti formam', aptandam deinde accommodandam disponendam, aiunt, secundum definitas hominis possibilitates, prout sane postulat 'libramentum diuersorum bonorum de quibus agitur'. sed quae sunt «definitae hominis possibilitates»? de quo homine est sermo? de homine concupiscentia gubernato an de homine a Christo redempto? etenim agitur de hoc, de ueritate redemptionis Christi. Christus nos redemit! quod est: Ipse nobis dedit facultatem adducendi ad effectum integram eius quod sumus ueritatem; Ipse nostram libertatem liberauit a concupiscentiae dominatu. si homo redemptus adhuc peccat, hoc profecto tribuendum non est Christi imperfectae actioni redemptrici sed hominis uoluntati sese subtrahendi gratiae ex eadem actione profluenti. Dei mandatum profecto hominis facultatibus est accommodatum sed hominis facultatibus cui Spiritus Sanctus est datus; hominis illius qui si in peccatum proruerit remissionem obtinere tamen poterit atque Spiritus praesentia frui. hoc in contextu iustum aperitur spatium misericordiae Dei pro peccato hominis poenitentiam agentis atque clementiae pro humana fragilitate. quae clementia numquam significat in discrimen adducere uel adulterare boni malique mensuram ut ea rerum adiunctis accommodetur. si quidem proprium est hominis cum peccauit suam agnoscere fragilitatem misericordiamque impetrare ob culpam patratam respuenda sane est ratio agendi illius qui fragilitatem suam facit regulam et iudicium ueritatis de bono ita ut a se solo sentiat se excusari posse auxilio Dei non petito neque Eius misericordia inuocata. eiusmodi agendi ratio totius societatis moralitatem corrumpit quia in quaestionem uocat legis moralis ueritatem in uniuersum atque recusat absoluti naturam moralium prohibitionum circa finitos actus humanos et existimationis iudicia confundit." (Veritatis splendor 103-104).

6/06/2016

Athanasii Schnaederi epistola

Athanasius Schnaeder in epistola quae apud Reliquias imposita est dicit: "agitur de iis quae naturaliter et logice ex Amoris laetitiae uocibus ambiguis sequuntur. quibus quidem uocibus inest uerum periculum spiritale quo fiet ut res doctrinales confundantur et de conubio legeque morali doctrinae heterodoxae celeriter et facile uulgentur et etiam haec praxis qua ii qui diuortio facto conubium simulent ad sanctam communionem admittantur assumatur confirmeturque, qua praxi quasi uno ictu tria sacramenta conubii et paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae flocci fient et rerum profanarum modo habebuntur" et "nos oportet cauere ne omnia hodierni papae uerba et gestus quasi infallibilia accipiamus. nam hoc Iesu doctrinae et toti ecclesiae traditioni contrarium est. infallibilitatem enim papalem tam totalitariano modo accipere et adhibere non catholicum est sed in fine mundanum sicut in tyrannide et euangelii et ecclesiae patrum sensui contrarium" et "ut arbitror, oportet ut etiam theologiae dogmaticae et moralis scholares idonei omnes Amoris laetitiae ambiguas et obiectiue erroneas uoces firmiter explicent." 

5/24/2016

homines ab hac ciuitate discedunt

ut hic refertur, homines praesertim diuites ab hac ciuitate propter uectigalia discedunt.

5/23/2016

alia societas negotiatoria ab hac ciuitate discedit

hic exponitur cur quaedam societas negotiatoria ab hac ciuitate discedat, praesertim quia societatis operatio a ciuitate assidue difficilior fiat, exempli gratia quod societas a laboris departimento iussa sit homini conducto qui quippe qui magistro noxam corporalem minatus esset expulsus erat expulsionem mercede compensare.

computatra et tabellae in lectione

hic refertur quod in academia militari in examinatione euenisse uidetur ut qui discipuli computatro uel tabella in lectione usi erant ii discipuli quam ii qui non usi erant peius functi sint.

5/04/2016

Athanasius Schnaeder episcopus ad adhortationem apostolicam Amoris laetitiam respondet

hic exhibentur ea quae Athanasius Schnaeder episcopus ad adhortationem apostolicam Amoris laetitiam respondet praesertim quod Franciscum papam oportet ea quae ab Ioanne Paulo papa II in adhortationis apostolicae Familiaris consortionis parte 84 docta sunt confirmare.

4/15/2016

de adhortatione apostolica Amoris laetitia Brianus Harrison sacerdos

hic Brianus Harrison sacerdos, qui existimat Franciscum papam quippe qui in adhortatione apostolica Amoris laetitia saltem nonnullis Catholicis qui diuortio facto conubium simulant permisisset ut ad sacramenta admitterentur ab omnibus praedecessoribus discessisse, rogat "oportetne nos credere quod Franciscus solus de hac re recte arbitretur sed omnes eius praedecessores inter quos est etiamnunc uiuus Benedictus papa XVI necnon et catechismus ab sancto Ioanne Paulo papa II promulgatus in eo quod in hac re neminem exceperint errauerint et misericordia caruerint? nonne hoc longe uerisimilius est quod, ut in saeculi decimi quarti decade quarta Ioanne papa XXII regnante res se habebat, sic tantummodo unus papa errat sed omnes ceteri papae recte arbitrati sunt? et quod, ut in illo discrimine, sic nunc cardinales episcopos theologos et alios fideles summe oportet Petro honorifice et publice resistere (cf. Gal. 2.11)?"

4/14/2016

Honorius papa I

ut in huius ecclesiae Catholicae historiae libro primo in paginis 192-99 Henricus Bruck refert, de Honorio papa I qui sic scripserat "unam uoluntatem fatemur domini nostri Iesu Christi" et hortatus erat ut neque haec uerba una operatio neque haec duae operationes in formulam adhiberentur sanctus Leo papa II haec uerba confirmauit: "pariterque anathematizamus noui erroris inuentores idest Theodorum et ceteros nec non et Honorium qui hanc apostolicam ecclesiam non apostolicae traditionis doctrina lustrauit sed profana proditione immaculatam fidem subuertere conatus est" et in epistola scripsit "omnes haereticae assertionis auctores...idest Theodorus et ceteri Cyrus Alexandrinus Sergius...et una cum iis Honorius qui immaculatam apostolicae traditionis regulam quam a praedecessoribus suis accepit maculari consensit" et in alia "[Honorius] flammam haeretici dogmatis non, ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem exstinxit sed neglegendo confouit".

adhortatio apostolica Amoris laetitia

apud Ioannem Zulsdorfium sacerdotem est de adhortatione apostolica Amoris laetitia tractatus in quo inter alia hoc monstratur quod Franciscus papa non dicit eos qui diuortio facto conubium secundum simulant ad confessionem et communionem admitti posse.

Eduardus Petrides hic idem monstrat et de illius adhortationis uitiis disserit.

4/13/2016

in ea adhortatione apostolica quae Amoris laetitia dicitur sancti Thomae Aquinatis sententiae

hic Thomas Cordatus disserit ubi in adhortatione apostolica Amoris laetitia sancti Thomae Aquinatis sententiae adhibeantur: in parte 99, 102, 120, 123, 126-127, 134, 145, 146, 148, 301, 304, in quarum nonnullis Thomas Cordatus existimat Thomae Aquinatis sententias perperam adhibitas esse.

exempli gratia in adhortationis parte 99 haec Thomae Aquinatis uerba memorantur "homo tenetur ex quodam debito naturali honestatis ut homo aliis delectabiliter conuiuat" (Summa theologiae IIa.IIae.q.114.a.2.ad1) sed haec uerba non memorantur "nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare". prorsus in eiusdem articuli argumento primo importatur quod amicitia est "delectabiliter aliis conuiuere", et ei amicitiae definitioni in responsu additur haec qualificatio, "nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare". ergo quo modo amicitia in adhortatione exponitur, id est solummodo delectabiliter conuiuendi mentionem facere, is ipse exponendae amicitiae modus deficere ostenditur quippe cui a Thoma Aquinate in eius responsu qualificatio additur

hic Thomas Osbornus disserit ubi in adhortatione ea quae a Thoma Aquinate de regulis dicuntur perperam adhibeantur, et hic ubi ea quae a Thoma Aquinate de uirtutum usibus difficilioribus dicuntur perperam adhibeantur. 

4/11/2016

lingua Aramaica

in hoc tractatu de lingua Aramaica et iis qui ea loquuntur disseritur.

ea autem quae ibi a sacerdote de lingua Aramaica dicta esse referuntur ad alias quoque linguas pertinent: "si linguam nostram conseruamus historiam nostram et actu esse conseruamus. ubi est lingua ibi est populus et hereditas et cultus. si autem haec hereditas nullatenus conseruabitur, quod ad societatem pertinet, conficiemur."