5/06/2023

duo trolli egregii fortasse

 
hic uir, ut hic refertur, se feminam et hominem coloratum dicit sed, id quod ex eius trollatu partem optimam existimo, etiam dicit "fieri potest ut quasi in uia progessus mentem mutem. nam quo graduum systemate homo exploret quid ipse sit ei graduum systemati insunt partes multae ac quasi inter se complicatae, et saepenumero in itineris proprii fine in quo loco coepimus in eo ipso loco finem facimus."
 
hic autem uir bananam quasi artis opus ad parietem alligatam hic refertur manducauisse et dixisse "etiam id quod est opus artis modernae laedere artificium esse potest." tamen suspicor hunc uirum eocum qui bananam ad parietem alligauerat coniurauisse.