cur huic thesi, quod custodiae modi moderni tam efficaces sunt ut poena mortis necessaria non sit, non assentiar: nam, ut hic refertur, decem uiri qui in carcere tenebantur effugerunt.
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit: "sunt scholarum Catholicarum milia quae linguam Latinam docere possint sed non docent propterea quod ea parui uel nihili habetur. haec autem ignorantia uel scepticismus uel eorum quae nobis tradita sunt recusatio est problema uerum; haec est sententia quam mutari oportet."