cur huic thesi, quod custodiae modi moderni tam efficaces sunt ut poena mortis necessaria non sit, non assentiar: nam, ut hic refertur, decem uiri qui in carcere tenebantur effugerunt.
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit: "sunt scholarum Catholicarum milia quae linguam Latinam docere possint sed non docent propterea quod ea parui uel nihili habetur. haec autem ignorantia uel scepticismus uel eorum quae nobis tradita sunt recusatio est problema uerum; haec est sententia quam mutari oportet."
hic de ecclesia sancti Andreae
hic de ecclesia sancti Iuonis
hic de ecclesia sancti Laurentii
hic et hic et hic et hic de ecclesia sanctae Mariae ad martyres (etiam Gregorius Pippius hic)
hic de ecclesia sanctae Mariae Exquilina
hic de ecclesia sanctae Mariae in Monte Serrato
hic de ecclesia sanctae Mariae supra Mineruam
hic et hic de ecclesia sanctissimi nominis Iesu
hic de ecclesia sancti Siluestri
hic de ecclesia sancti Angeli
refertur de Anglia hic et de Dania hic.
hic de hominibus politicis aeroplanisque et hic de ludis feminarum athleticis et hic de uniuersitatis Columbianae discipulo propter fidem Catholicam persecutionem patienti.
disserit Edmundus quidem Mattea philosophiae doctor hic de Innocentio II Anacletoque II Ioannes autem Raus philosophiae doctor hic praesertim de Graecis qui saeculis septimo octauoque ecclesiam regentes theologi erant et de imperatoribus Ottone I Ottone III Henrico III et de Paulo papa III Pauloque papa IV Pioque papa VII Gregorius autem Pippius hic de schismo occidentali.
quomodo sanctus Pius papa V missale Romanum reformauerit Lucas Viridarius hic disserit.
Anna Bernarda autem hic argumentatur Pio papae V Georgium Bergolium quippe qui illi missali aduersatus esset et Mahumetanis peruersitatisque uenereae cultoribus fauisset contrarium fuisse.
de Lucae euangelio 1.68 Ioannes Maldonatus in commentariis dicit "quia uisitauit. liberauit redemit ut statim sequitur. Hebraismus est qui et in bonam et in malam partem accipi solet. cum in bonam accipitur significat beneficio aliquem afficere aut afflicto opem ferre miserum liberare aut redimere....cum in malam sumitur partem significat e contrario affligere poenas quasi iudicem ab aliquo exigere"
quomodo ciuitates inter se se gerant et quid de ea re Donaldus Trumpus ministrique faciant R. R. Reno ut in Principiis exponit intellegit.