in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label Maximus Badius. Show all posts
Showing posts with label Maximus Badius. Show all posts

12/31/2024

Maximus Badius et Aemilia Regina de femina quae uoluntatem suam non dicit


Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinegrammate ad feminam sic respondet.

FEMINA: nuper cum uiro conuentus agebam

MAXIMVS: et?

FEMINA: et uir benignus uir bonus me bene tractabat

MAXIMVS: istud bonum est.

FEMINA: sed

MAXIMVS: male est sed. est sed. cur semper est sed?

FEMINA: sed simul ac cognoui eum maritum meum non esse, propterea quod nunc energiam maritalem solam quaero, eius rem finiui

MAXIMVS: ....his diebus non iam satis est uirum bonum et benignum esse sed necesse est battuarium Duracellum quoque esse et energiam ferre.

FEMINA: tamen igitur ad eum litteras mittens ei dixi me non rem ullatenus processuram uidere.

MAXIMVS: domina, esuris. tibi autem Dominus gallinam bonam beneque coctam apposuit sed eam decreuisti propter eius energiam non manducare. ergo fame morieris.

FEMINA: is autem consentiens dixit se non putare se me laetam facere posse. dum autem id magni habeo, quod ualde benigne responsum est, tamen ne conatus quidem est.

MAXIMVS: propter quid? tu nolebas eum ea quae uolebas respicere an quid?

FEMINA: ne conatus quidem est. dicere ne conatus quidem est se quasi mutari uelle uel se quasi quicquid uelle. tamen ego adduci possum ut uoluntatem alienam faciam. tibi obtemperabo sed tu ne conatus quidem es.

MAXIMVS: ....ea uolebat uirum se adducere ut ipsa eius uoluntatem faceret. hi quales torti ludi mentales sunt? ea putat quod cum uiro conuentus agere est Statio Lusoria quinta. domina, si ludos agere uis i et caramelothlipsin importa. et hunc uirum bonum dimitte.

ad eandam autem feminam Aemilia Regina hic respondet: "uiri boni his ludis qui ad necessitudines pertinent et sectando ei quod apprehendi nolit nullatenus student. iam se ne rogant quidem conerisne ludum agere sed simpliciter arbitrantur te ea quae dicis dicere uelle. et ille auditur energiam uxoralem cupiuisse non puellae quasi uexillum rubrum praeferentis et dicentis 'uisne ludos agere?' et se non tam grauiter gerentis energiam."

10/09/2024

Maximus Badius et Aemilia Regina de femina quae ludos mente agit


Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinegrammate ad feminam sic respondet.

FEMINA: fateor me problema esse.

MAXIMVS: quid? puella fatetur? finiturne mundus?

FEMINA: conuentum cum hoc uiro egi et is dicebat "hora sera fit. uisne ad locum meum recedere?"

MAXIMVS: conatane es eocum in eius loco coire, sed is recusauit?

FEMINA: et ego dicebam "recedam sed tibi non concumbam."

MAXIMVS: hem. istud problema non est. si crustulum dare non uis, non das. quomodo tu problema es?

FEMINA: "quale non fit." et dicebat "istud totum placet. simpliciter ad locum meum ueni" et dicebam "placet."

MAXIMVS: duo homines adulti quibus est pactio internationalis qua decreta obligentur. hic nihil problematis uideo. domina, hoc taediosum fit. quid est problema?

FEMINA: ergo ad eius locum eo. is ea quae uolo respicit, tam benignus est, me totam noctem fouet, et puto, "quidnam?"

MAXIMVS: en mama mea! problema ueniens uidere nunc possum.

FEMINA: "esne cruciabunde homosexualis? quidnam?"

MAXIMVS: domina, esne delirula? quomodo ex eo quod ea quae uolebas respexit subito sequitur ut ei mentula placeat?

FEMINA: et quasi ego...is...simpliciter eum aliquo modo conari uolebam ita ut negarem. scin quid dicam?

MAXIMVS: ....domina, si ludos agere uis, i et caramelothlipsin importa.

FEMINA: ei non concumbitura eram sed simpliciter ego nunc tali sensu afficior quasi deformis sum.

MAXIMVS: istud est problema tuum. sed ah gaudeo quod scis te problema esse. nunc i et te solue.

de eadem autem femina Aemilia Regina hic monet: "hoc feminae genus uiris ualde cauendum est."

8/13/2024

Maximus Badius de femina quae uirum qui non actu est cupit

 
Maximus Badius quem Iesu nomen uitiose adhibere sed in ceteris rem acu tangere existimo in hoc cinegrammate ad feminam sic respondet.

FEMINA: hac aestate nihil cupio nisi uirum qui munus habet...

MAXIMVS: locus non idoneus. experire agricolas solos.

FEMINA: ...corpus exercet, cibi amator est...

MAXIMVS: locus non idoneus. experire domum D. I. Kaledis. [quis is sit nescio.]

FEMINA: ...sed etiam delectari amat, modum uiuendi nihil nimis habentem agit...

MAXIMVS: o domina, tibi hic auxilium dare conor, sed istud incipit multum sonare.

FEMINA: ita corpus exercet et munere fungitur et molit sed etiam bidua finalia agere amat...

MAXIMVS: istud duos et inter se alios homines sonat: Saxum et Chriseanam Saxam.

FEMINA: et conuiuari amat, peregrinari amat...

MAXIMVS: o domina mea, esne delirula? operatio molitio conuiuatio peregrinatio talibus hominibus quales homines esse solent non inter se iunguntur.

FEMINA: talis est qualis die Iouis domi maneat et iubeamus cibum inferri...

MAXIMVS: die Iouis? quo igitur die operatur et molit? die...[Saturni]? 

FEMINA: et simpliciter otium agamus, Netflicem spectemus, nihil quicquam faciamus...

MAXIMVS: dicis "otium agamus" et "nihil faciamus" sed ista quo modo loqueris eo modo rem defatigatiuam sonant.

FEMINA: ...die Martis ad me sine regula textum mittit et dicit "uestes muta et ante horam octauam te paratam habe propterea quod conuentum nobis excogitaui..."

MAXIMVS: eius diem Martis et diem Iouis et biduum finale cupis sed uis eum molere et operari....delirulum in hac nimis ualidum est.

FEMINA: ubi is uir est?

MAXIMVS: in imaginatione tua!

FEMINA: nam propter haec in hanc aestatem uirum iamdudum quaero neque eos inuenire possum.

MAXIMVS: scilicet.

FEMINA: et Noui Eboraci multi sunt uiri--noli negare--neque eum inuenire possum.

MAXIMVS: o domina mea, eum si caput tuum aperueris in eo istic inuenies.

FEMINA: sed etiam uolo ut is me omnibus diebus intuens putet quod me nanctus brauium in sortium ludo accepit.

MAXIMVS: si ea quae puto dixero comprehendar. abeo.

ego autem admiror utrum femina grauiter loquatur an iocetur uel trollet. etiam noto quod femina uirum "in aestatem" cupit. ergo puto quod ea non consortium uerum perpetuumque sed simpliciter aliquid delectationis cupit.