in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

6/28/2025

Biblia sacra

 
memoratur hic utrum moechae historia ex origine in Ioannis euangelio fuerit et utrum Danielis libri partes Graece scriptae sint, cf. hic et hic.

6/25/2025

Iosephus cardinalis Zen

 
hoc lecto Dauidi Altoni consentio quod Iosephus cardinalis Zen hoc tempore inter rerum diuinarum duces praeclarissimus est.

6/24/2025

Ioannes baptista

 
ex hoc Matthaei Plesii tractatu didici quod Ioannes baptista in matris utero peccato originali purgatus esse hic refertur et plerumque existimatur. etiam, ut Matthaeus dicit, in fide Catholica trium hominum solorum dies natales in liturgia coluntur Iesu Christi et Mariae Dei matris et Ioannis baptistae qui soli sine peccato originali nati sunt.

6/21/2025

communistae in Cuba


eheu, communismus non in Sinis solis etiamnunc uiuit; nam in Cuba quoque communistae mala faciunt, ut hic refertur quomodo uir qui politiae non fauet tractetur.

6/20/2025

scholae Catholicae


lamentabile est quando scholae Catholicae ea quae erronea uel in scholis publicis fiunt uel in docendi scientia speculatiua cogitantur sibi assumunt, ad quam rem pertinet hic tractatus in Principiis.

6/19/2025

de institutione liberali Euae Brannae sententiae

 
quod ad institutionem liberalem pertinet, de libris praeclaris Eua Branna hic disserit: "librorum praeclarorum studium....facit ut quod nos fore propositum est id simus deinde in ea uita sic effecta nos sustinet." "discendi actus praecipue illis libris praeclaris efficitur....in ea quae nobis tradita sunt initiationis....consecutionem hi libri lecti afferunt. ea autem quae nobis tradita sunt hic dico non consuetudines et usus quibus homines sine cogitatione se addicant sed ea opera quorum pleraque sed non omnia libri sunt quae nobis tradita sunt non ut temporis praeteriti ac remoti reliquiae sint sed ut uiua adsint....haec tradita hominibus ad tempus se habentibus ut radices plantis ad locum se habentibus sic et fundamento et alimento sunt. nam nobis scaenam et basim dant" "institutio nostra sibi causa finalis est" "hae tres [sunt] partes firmae...omnis institutionis quae uitam meliorem faciat: [primum] discere legere mundumque per libros praeclaritatisque ductu interpretari [et secundum] iis quae tradita nos id quod sumus fecerunt nos conectere et [tertium] ex eius quod discendum est amore discere."

6/18/2025

id quod Anglice "by-product" dicitur

 
cognoscere conans quomodo id quod Anglice "by-product" dicitur Latine dici possit ad hunc Marci Tullii Ciceronis locum ductus sum: "ut enim cum cibo et potione fames sitisque depulsa est ipsa detractio molestiae consecutionem affert uoluptatis sic in omni re doloris amotio successionem efficit uoluptatis" (de finibus 1.11.37)

6/17/2025

adorationis lingua

 
Antonius Esolenus philosophiae doctor hic (cf. hic liber): "per totam uitam audiui quod ut Iesus sermone patrio suo precatus est sic nos nostro precari oportet" sed "si Iesus apostolique in cena ultima psalmum cecinerunt poema non simpliciter Hebraicum erat sed linguae Hebraicae generis poetici quod linguae Hebraicae genus non erat id quod quando psalmi componebantur tum in historiis uel uiis publicis adhibebatur."

6/16/2025

praeceptricis sententiae


Anna Bernarda hic feminae quae in schola Catholica docet epistolam imponit. femina dicit "Spiritum Sanctum quotidie mane oraui ut ea quae mihi docenda Deus constituerat sola et in ueritate docerem non respiciens quid inde euenturum esset (et hoc quoque iuuit quod Iesum et Mariam et sanctum Michaelem rogabam ut in didascaleo meo essent ullum malum didascaleo meo prohibituri) et contra id quod uerum est argumentatio fieri non potest; nam uerum est. scin quid euenerit? discipuli lectiones meas AMABANT."