in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

7/10/2025

artium renatio et hac aetate institutio

 
Antonius Esolenus philosophiae doctor hic artium renatarum aetatem interpretatur imitandamque proponit: "artium renatarum aetatis praeclaritas non ex modorum mediaeualium reiectione, quamquam aliquid talis reiectionis factum est, sed ex eorum quae ante illos modos lecta cogitata facta erant recordatione et instauratione orta est. ea aetas a tempore praeterito non quasi a radicibus se separauit...omnes ex mundi antiqui fontibus siue paganis siue Christianis bibebant....animum illo mundo antiquo captum habentes et illi gratias agentes et illum imitantes numquam simpliciter illum indagabant uel partem agebant sed discere cupiebant....ergo dico in ecclesia iam praeterisse tempus quo instauratione indigere coeperimus....uolumusne efficere ut scholae paroeciales et dioecesanae in operatione permaneant? instaurate amissa institutionis liberalis elementa."

Iacobus Ioannides quoque autem philosophiae doctor hic in Principiis artium renatarum aetatem et homines discendi cupidos tractat. nam dicit "hominibus qui discere cupiunt solus necessarius est praeceptor scientia plenus qui eos ad libros quos ii legere cupiunt dirigat et ad excitandum studium auxilietur. ab iisdem cupitur cursus forma qua iis ad imponendum studio aliquem ordinem auxilium detur et cupiuntur comites concordes quibus eadem studio sunt et de litteris philosophiaque colloqui placet. a praeceptoribus autem soli cupiuntur discipuli quidem qui libros amant de librisque colloqui cupiunt satis autem reditus pecunarii quo ipsi sibi theam et placentas suppeditent." et de eo qui artium renatarum pater saepe dicitur Francisco Petrarca Iacobus dicit "saeculo decimo quarto eo quod poesim et historiam et philosophiam moralem septem artibus liberalibus addidit studia humanitatis condidit" sed simul Franciscus aetatis suae homines barbaros esse existimabat. 

hodie autem sunt--eheu!--ii qui linguam Latinam oderunt, de quibus Carolus Maria Vicanatus archiepiscopus hic haec Prosperi Guerangeri uerba memorauisse refertur: "linguae Latinae odium omnium Romae inimicorum cordibus ex eorum natura inest" quae uerba etiam in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur inueniri possunt et ad Ioannis Zulsdorfi sacerdotis has litteras pertinet.

interim de artium renatione est etiam hoc.

7/09/2025

martyres Gorcenses


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic hunc Gregorii Pippii tractatum laudat. etiam est hoc.

7/08/2025

martyres Vgandani


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic narrat.

Ionathas Liudulfus hic narrat.

Megana Venatrix Cilmera hic narrat.

Zubairus Simonides hic narrat.

Anna Bernarda hic narrat.

7/07/2025

patres

 
ex hoc tractatu sententia memoria digna: "quomodo sacerdotes maxime efficiunt ut familias adducant? per patres. nam patres Deus familiis praefecit. ad Eius autem sapientiam aeternam ut redeamus et patres fidem in familia ducturos reponamus necesse est."

7/03/2025

Vcraina et hae ciuitates foederatae

 
argumentationum quas adiuuandae Vcrainae causa expositas audiui optima est haec ab Ioanne Montio philosophiae doctore scripta, quamquam etiamnunc puto Vcrainae et Russiae rem ad has ciuitates foederatas nullatenus pertinere.

ad illum tractatum Maximus Gregoriades hic respondet.