8/29/2017

scholares contra bellum oecumenicum primum


ut exempli gratia in hoc Christiani Ludouici Drostii libro in pagina 17 refertur, nonnulli scholares anno 1914 epistolae subscripserunt, in qua epistola in Anglia edita dicunt "nos existimamus Germaniam nationem in artibus et scientiis principem esse, et nos omnes a scholaribus Germanis didicimus et discimus. quod bellum contra illam pro Serbia et Russia geratur id bellum contra cultum humanum peccatum erit".