populi ordo summus
Alexander Zubatouius hic disserit et quae uitia mundi rectores habeant et quales mundi rectores esse deceat e.g.
"in America hodie clima politicum uenenosum ex duabus rebus ualde periculose mixtis ortum incolimus: plerique rectores nostri ei qui in populo nostro locum primum tenent qualis ordo techno-pecuniarius professionalis interprehensorius exactorius agere sed non cogitare potest ex tali ordine prouehuntur, qui, ut clare dicam, ex maxima parte cultus humanioris eruditionisque inopes agrestes et Philistini sunt qui carent ea doctrina sine qua non possunt rogari nedum solui tales quaestiones altae et fundamentales quales duces et legislatores considerare solere oportet. uulgus autem qui est plerusque populus noster, quibus ipsis non digna quae uiuatur est uita interrogata, omnia magis ac magis interrogant....populus inquantum seditiose omnes orthodoxias scrutatur et se omnibus controuersiis immiscet ex haud minima parte ad haec immediate respondet, quod tali modo ii qui meliores putantur nihil scrutantur quo officio derelicto euenit ut populi ordines summi quasi merdae receptaculum stagnosum sordidum fetidum sint sed ordo imus sine fine ac sine mente tumultuans miasmatis noxii bullas ad summum summittere non desinat ubi neccesse sit ut eae semper ita rumpantur ut superficiem turbent sordidioremque faciant. culminis igitur stagnum et fundi furor haudquaquam separatim orta sunt. id quod est sub plutocratarum burellocratarum ardelionum axungiariorum qui cultu humaniore carent nec se interrogant ordinis superioris dominatione esse animum abducere et animo auerto contemptionem inferre potest ac solet. porro quia quod commodum principale ordo superior techno-pecuniarius prae asseclis habet id commodum ad pecuniam attinet--patronus enim aut argentarius quam praeceptor aut nutrix aut artifex aut ingeniator nihilo latius eruditus est--nulla est causa particularis cur hos illis quales quaestiones politicae sapientiae certioris factae usum poscunt de talibus quaestionibus obsequi oporteat, sed est causarum plenitudo cur multitudo arbitrari possit pecuniam necessitudinesque quarum adeptio in politia nostra nimis saepe non labore sed sorte natali et infixorum corruptorumque systematum ordinalium operationibus mysteriosis potius quam eruditione efficitur quasi clauem esse qua per populi ordines ascensus patefiat. ut simpliciter dicam, hominibus imis minima est obseruandorum hominum summorum causa....ab actoribus potius quam ab cogitatoribus ducimur, ab iis ipsis qui quia in quaestus celeris arte haud subtili disciplinam pristinam habentes eruditique ad efficiendos fines materiales animum uersum habent negotio et commodis propriis et petitoribus et ceteris corrumpi facillime possunt. quae cum ita sint, haud mirum est cur inquietem et inuidiam et ab omnibus regulis institutis moribusque maiorum recessionem in fundo habeamus. eius quod est iis qui in ordine summo sunt uel experti dicuntur diffidere, quod Thomas Nicolaides in libro "The Death of Expertise" (2017) lamentatur, est causa ualida. stomachari, ut uidimus, iustum est. id quo indigemus ei quod habemus contrarium est. ordines non summi, in quibus hominum techno-pecuniariorum "professionalium" maiorem partem et omnes eos qui eruditione lata carent esse iuste oportet, florent cum in eo quod Hegelius "consortium publicum" dixit quod est in compagibus et rebus institutis stabilibus et e more maiorum ortis quae et definiunt quid in uita perfectiua exspectetur et sui gerendi regulas instituunt et ad hoc pertinent ut necessitatibus non solum corporalibus sed etiam spiritalibus satis fiat collocati sunt....simul duces nostros non ex ordinibus practicis eorum qui toti ad id quod hic et nunc est animum uersum habent atque accumulandarum diuitiarum et ordinis et uoluptatum mundialium causa uiuunt...sed potius ex iis qui relatiue pauci pulchritudinis et ueri studio cui eruditio in scientiis et artibus humanioribus lata fundamento est aguntur prouehi oportet."