4/14/2020

Pii papae VI ad Edmundum Burcum epistola


Pius papa VI hanc epistolam, quae in huius libri pagina 199 edita mihi per hunc blogum nota facta est, ad Edmundum Burcum scripsit:

Romae 7 Septembris 1793

nobilis uir, salutem. nostram profecto commendationem nostrique grati animi testimonium iure quodam suo uindicare sibi uidentur ii, qui apostasiae et impietatis tempore suas ingenii uires eo intenderunt, ut bonam causam defendendam susciperent, utque plurimum adlaborarent in iuuandis fouendisque non iis modo egregiis ecclesiasticis uiris, qui sunt e regno Galliarum extorres, sed omnibus etiam catholicis, qui in florentissimis istis Magnae Britanniae regnis commorantur. hos inter tu in primis enituisti, qui celebre elucubrasti opus ad euertenda et profliganda nouorum Galliae philosophorum commenta, quique tuos hortatus esses ciues nedum ut opem ferrent ea qua praestant humanitate memoratis Galliarum ecclesiasticis uiris sed etiam ut plurimum fauerent catholicis in Magnae Britanniae regno natis, qui fidelitatis laude pollentes se dignos reddiderunt, in quos natio uniuersa suum amorem et beneuolentiam coniiceret, et in quibus publici regiminis tranquillitas et securitas conquiesceret. quod quidem per te et saepe alias factum est et anno praesertim 1780 et aliis quoque temporibus, quae postea sunt consecuta. hinc laeto hilarique uelimus accipias animo nostras commendationes et laudes, quae eo maxime spectant, ut tu magis magisque exciteris ad tuendam causam humanitatis, tibique praeterea persuasum habeas nostrae in Magnae Britanniae regem illustrem et in inclytam nationem existimationi ob tam eximia liberalitatis argumenta magnam factam accessionem fuisse, ueluti melius coram declarabit is, qui tibi has nostras litteras reddet, quique nobis et apostolicae sedi addictus est et communem tecum nationem habere quodammodo gloriatur. interim tibi a Deo optimo maximo bona omnia ex animo adprecamur.

datum Romae die 7 Septembris 1793 pontificatus nostri anno decimo nono.