5/15/2020
pro ecclesia et mundo appellatio Caroli Mariae Vicanati archiepiscopi Latine reddita
PRO ECCLESIA ET MVNDO APPELLATIO
ad Catholicos et omnes beneuolos
"ueritas liberabit uos" (Ioan. 8.32)
hoc magni discriminis tempore nos Ecclesiae Catholicae Pastores ex mandato nostro existimamus officium sacrum nostrum ad fratres episcopales nostros ad clericos ad religiosos ad Dei Populum sanctum ad omnes uiros beneuolos feminasque appellationem facere. huic appellationi etiam subscripserunt philosophi medici iurisconsulti diurnalistae professionales qui eius materiae consentiunt, et subscribere possunt ii qui illam suam facere uolunt.
uera demonstrauerunt quod COVID19 morbo epidemico praetenso ciuium iura inalienabilia multipliciter uiolata sunt et libertates fundamentales, inter quas adorationis et expressionis et motus libertas adhibetur, ultra proportionem et sine causa bona coangustatae sunt. oportet non fieri nec fieri potest ut sanitas publica praetendatur ut iura millionum hominum per mundum imminuantur, nedum ut potestas saecularis officio pro bono communi sapienter agendi priuetur. hoc praesertim uerum est cum de pathogeni uiralis contagiositate uera et periculo et resistentia dubia crescentia in nonnullis locis oriantur. in scientiae et medicinae mundo multae uoces magisteriales comprobant quod de COVID19 morbo alarmismus mediorum omni causa bona carere uidetur.
ex iis quae de morbi epidemici incidentia relatiue ad mortium numerum cognita per societates magisteriales edita sunt, nobis est credendi causa quod sunt potestates quae mundi populo timorem irrationalem inicere student solummodo ut libertatibus coangustationis species improbas et coercendorum hominum et notandorum eorum motuum in perpetuum imponant. hae actiones illiberales impositae quasi prologus dirus sunt ad efficiendam realitatem politiae quae infrenis mundum regat.
etiam credimus quod in nonnullis casibus actiones prohibitoriae impositae, inter quas tabernae et loca negotiatoria clausa sunt, effecerunt discrimen quod totas oeconomiae partes euertit. hoc et potestates externas hortatur ut se immisceant et consortiumque hominum politiamque grauiter afficit. has ingeniationis consortialis species oportet eos qui officia politica habent ita agendo prohibere ut ciues suos in quorum loco agunt et quibus consulendi officium graue habent protegant. similiter adiuuent familiam quasi consortii cellam hoc modo ut non irrationaliter infirmos et seniles a carissimis dolorose separari cogentes rebus incommodis afficiant. actio qua necessitudines personales et consortiales legi contrariae fiunt similiter existimanda est pars improba consilii eorum qui indiuiduorum seclusionem solitariam poscunt quo efficacius eos quasi pupas adducant frenentque.
scientistas uniuersos rogamus ut uigilent ut COVID19 morbi remedia honeste et in bonum commune offerantur. omnia facienda sunt ne ea quae societatibus negotiatoriis sed non toti populo commoda sunt ducum politicorum et societatum internationalium arbitria moueant. rationi contrarium est iis remediis quae efficacia demonstrata sint quaeque saepe parui pretii sint ex hoc studio obstare ut methodis therapeuticis uel uaccinis quae minus bonae sint sed societatibus pharmaceuticis multo maiora lucra promittant et in sanitatem publicam impendia augeant locus primus detur. etiam meminerimus, quippe qui Pastores sumus, Catholicis improbum esse uaccinas ex fetuum per abortum interfectorum materia factas prouehere uel adhibere.
etiam duces politicos rogamus ut efficiant ut species frenandorum hominum siue systematibus notandorum motuum siue qualibet alia specie inueniendi ubi homines sint seuere euitentur. oportet ut contra COVID19 morbum pugna quamuis grauis fauori eorum quae arcana societates supranationales, quibus illud consilium in rebus commercialibus et politicis ualde commodum est, in animo habent non praetendatur. praesertim ciuibus danda est facultas harum libertatis personalis coangustationum ita recusandarum ut ii qui uaccinas uel hominum contactorum notationem uel ullum aliud instrumentum simile adhibere nolint nulla poena ullius generis afficiantur. etiam consideremus eos clare sibi contrarios esse qui seuere numeri hominum frenandi regulis studeant et simul se generis humani saluatores sine ulla auctoritate politica uel consortiali praebeant. tandem eorum qui in populi loco agunt officia politica hominibus “peritis,” qui quidem dicere possint sibi quodam modo esse persecutionis immunitatem, quae saltem dira dici potest, relinqui nullo modo possunt.
eos qui media agunt magnopere hortamur ut se dedant ut mentes ex ueritate instruant neue ad frenationis censoriae species refugiendo, ut late in mediis consortialibus et in diurnalismo et in teleuisione fit, eos qui dissentiant poena afficiant. ad mentes ex ueritate instruendas necesse est spatium uocibus quae ad cogitandi modum singularem non accommodantur dare. sic efficitur ut ciues interuentibus studiosis non grauiter adducti uera cum conscientia aestimare possint. disputatio democratica et honesta est antidotum optimum contra periculum ne imponantur dictaturae species subtiles, quae quam eae quas nos mundi consortes tempore recenter praeterito surgere et cadere uidimus peiores putentur.
tandem nos, quippe qui Pastores Christi gregem praestantes sumus, meminerimus Ecclesiam gubernationis et adorationis et doctrinae autonomiam firmiter uindicare. haec autonomia et libertas sunt ius innatum quod ei Dominus Noster Iesus Christus dedit quo ea fines suos appeteret. ideo nos, quippe qui Pastores sumus, firmiter uindicamus ius quo de Missae et Sacramentorum celebratione ex autonomia decernamus, sicut in potestatis immediatae nostrae rebus e.g. normarum liturgicarum et modorum quibus Communio et Sacramenta administrantur autonomiam absolutam uindicamus. politiae nullum est ius quo ex quaquam causa principatui Ecclesiae se immisceat. ii qui potestatem Ecclesiasticam habent numquam recusauerunt politiae cooperari, sed talis cooperatio iis qui potestatem politicam habent non permittit ut ullo modo adorationem publicam uel ministerii sacerdotalis functionem interdicant uel coangustent. Dei et fidelium iura sunt Ecclesiae lex suprema, quam abdicare ea neque in animo habet nec potest. rogamus ut caerimoniarum publicarum celebrationis coangustationes abrogentur.
uelimus omnes beneuolos rogare ne officium cooperandi in bonum commune ex suo quisque statu potentiisque et in caritatis fraternae animo neglegant. talem cooperationem Ecclesia cupit, sed non propter eam rem licet uel respectum iuris naturalis uel libertatum indiuidualium pignus neglegere. officia ciuilia ad quae ciues obligantur poscunt ut politia ciuium iura respiciat.
omnes nos ad hoc uocamur ut ea quae nunc sunt doctrinae Euangelicae congrue consideremus. ea res poscit ut aut cum Christo aut contra Christum nos constituamus. ne deterreamur neu terreamur ab iis qui nos uelint credere nos partem minorem esse: Bonum quam mundus nos credere uelit multo latius adest et potentius est. pugnamus contra hostem inuisibilem qui et ciues diuidere et liberos a parentibus nepotes ab auis fideles a pastoribus discipulos a praeceptoribus emptores a uenditoribus separare appetit. ne sinamus cultus Christiani saecula pathogeno uirali praetenso eradi et tyrannidem technologicam odiosam condi, in qua homines qui nec nomen nec faciem praebent nobis ad realitatem intermediam constringendis mundi fatum decernere possint. si hoc est consilium cui nos concedere cogere huius terrae potestates in animo habent, scitote Iesum Christum Rerum Cursus Regem et Dominum pollicitum esse “portae inferi non praeualebunt” (Mt. 16.18).
credamus duces politicos et omnes eos qui nationum fatum regunt Deo Omnipotenti, ut Is eos hoc magni discriminis tempore illuminet et ducat. ii meminerint, sicut Dominus nos Pastores pro grege quem nobis credidit iudicaturus sit, ita Eum duces quoque politicos pro populis quorum defendendorum gubernandorumque officium ii habent iudicaturum.
cum fide oremus Dominum ut Ecclesiam et mundum protegat. Virgo Beata Auxilium Christianorum conterat Serpentis antiqui caput et disiciat tenebrarum filiorum consilia.