7/09/2020

sanctus Augustinus disserit cur Deus haereses sinat


sanctus Augustinus De ciuitate Dei 16.2:

Sem quippe de cuius semine in carne natus est Christus interpretatur Nominatus. quid autem nominatius Christo cuius nomen ubique iam fragrat ita ut in Cantico canticorum etiam ipsa praecinente prophetia unguento comparetur effuso [Cantic. 1.2] in cuius domibus id est ecclesiis habitat gentium latitudo? nam Iapheth Latitudo interpretatur. Cham porro quod interpretatur Calidus medius Noe filius tanquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium quid significat nisi haereticorum genus calidum non spiritu sapientiae sed impatientiae quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem perturbare sanctorum? sed haec in usum cedunt proficientium iuxta illud apostoli "oportet et haereses esse ut probati manifesti fiant in uobis" [1 Cor 11.19]. unde etiam scriptum est "filius eruditus sapiens erit; imprudente autem ministro utetur" [Prou. 10.4, apud LXX]. multa quippe ad fidem catholicam pertinentia dum haereticorum calida inquietudine exagitantur ut aduersus eos defendi possint et considerantur diligentius et intelliguntur clarius et instantius praedicantur, et ab aduersario mota quaestio discendi exsistit occasio. quamuis non solum qui sunt apertissime separati uerum etiam omnes qui Christiano uocabulo gloriantur et perdite uiuunt non absurde possunt uideri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi quae illius hominis nuditate significata est et annuntiant profitendo et male agendo exhonorant. de talibus ergo dictum est "ex fructibus eorum cognoscetis eos" [Matth. 7.20]. ideo Cham in filio suo maledictus est tanquam in fructu suo id est in opere suo. unde conuenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur Motus eorum quod aliud quid est quam opus eorum? Sem uero et Iapheth tanquam circumcisio et praeputium uel sicut alio modo eos appellat apostolus Iudaei et Graeci sed uocati et iustificati cognita quoquo modo nuditate patris qua significabatur passio Saluatoris sumentes uestimentum posuerunt supra dorsa sua et intrauerunt auersi et operuerunt nuditatem patris sui nec uiderunt quod reuerendo texerunt [Gen. 9.23]. quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus auersamur. uestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum quia passionem Christi eo scilicet iam tempore quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum transactam celebrat ecclesia; non adhuc prospectat futuram. sed malus frater in filio suo hoc est in opere suo puer id est seruus est fratrum bonorum cum uel ad exercitationem patientiae uel ad profectum sapientiae scienter utuntur malis boni. sunt enim teste apostolo qui Christum annuntiant non caste, sed "siue occasione" inquit "siue ueritate Christus annuntietur in hoc gaudeo sed et gaudebo" [Philipp. 1.18]. ipse quippe plantauit uineam de qua dicit propheta "uinea Domini Sabaoth domus Israel est" [Isai. 5.7] et bibit de uino eius siue ille calix hic intelligatur de quo dicit "potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?" [Matth. 20.22] et "Pater, si fieri potest transeat a me calix iste" [Matth. 26.39] quo suam sine dubio significat passionem siue quia uinum fructus est uineae hoc potius illo sit significatum quod ex ipsa uinea hoc est ex genere Israelitarum carnem pro nobis et sanguinem ut pati posset assumpsit "et inebriatus est" id est passus est "et nudatus est" [Gen. 9.21]; ibi namque nudata est id est apparuit eius infirmitas de qua dicit apostolus "etsi crucifixus est ex infirmitate" [2 Cor. 13.4]. unde idem dicit "infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus" [1 Cor. 1.25]. quod uero cum dictum esset "et nudatus est" addidit scriptura "in domo sua" eleganter ostendit quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui utique Iudaeis fuerat crucem mortemque passurus. hanc passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi annuntiant; non enim quod annuntiant intelligunt. probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei quod fortius et sapientius est hominibus. huius rei figura est quod Cham exiens hoc nuntiauit foris; Sem uero et Iapheth ut hoc uelarent id est honorarent ingressi sunt hoc est interius id egerunt.