Genesis 3.16
de Genesi 3.16 ubi dicitur "ad uirum tuum erit appetitus tuus" hic et hic disseritur quid eo appetitu appetatur et quomodo appetatur. ibi ponitur thesis quod ei appetitui inest quaedam aduersitas uel uincendi libido. talis thesis cum sancti Augustini sententia comparari potest; nam is in libro De ciuitate Dei 15.7 (ubi textum in quo conuersio potius quam appetitus Latine dicitur habere uidetur) feminam ad uirum conuersam et carnem ad animum conuersam comparat:
tum deinde addidit "quiesce; ad te enim conuersio eius,
et tu dominaberis illius". potest quidem ita intelligi ad
ipsum hominem conuersionem esse debere peccati
ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut ubi ait "ad te enim
conuersio eius" non subaudiatur "erit" sed "sit" praecipientis uidelicet non praedicentis modo. tunc enim
dominabitur quisque peccato si id sibi non defendendo
praeposuerit sed paenitendo subiecerit; alioquin et
illi seruiet dominanti si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intelligatur concupiscentia
ipsa carnalis de qua dicit apostolus "caro concupiscit
aduersus spiritum" [Galat. 5.17] in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat qua utique Cain stimulabatur
et accendebatur in fratris exitium bene
subauditur "erit", id est "ad te enim conuersio eius erit,
et tu dominaberis illius". cum enim commota fuerit pars
ipsa carnalis quam peccatum appellat apostolus ubi
dicit "non ego operor illud sed quod habitat in me
peccatum" [Rom. 7.17] quam partem animi etiam
philosophi dicunt esse uitiosam non quae mentem
debeat trahere sed cui mens debeat imperare eamque
ab illicitis operibus ratione cohibere; cum ergo
commota fuerit ad aliquid perperam committendum
si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo "nec
exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato" [id.
6.13] ad mentem domita et uicta conuertitur ut
subditae ratio dominetur. hoc praecepit Deus huic qui
facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et quem
debuerat imitari cupiebat auferri. "quiesce" inquit:
manus ab scelere contine; non regnet peccatum in
tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius
nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. "ad te enim conuersio eius": dum non adiuuatur relaxando
sed quiescendo frenatur. "et tu dominaberis
illius" ut cum forinsecus non permittitur operari sub
potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat
etiam intrinsecus non moueri. dictum est tale aliquid
in eodem diuino libro et de muliere quando post peccatum
Deo interrogante atque iudicante damnationis
sententias acceperunt in serpente diabolus et in se
ipsis illa et maritus. cum enim dixisset ei "multiplicans
multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum et in
tristitiis paries filios" deinde addidit "et ad uirum tuum
conuersio tua, et ipse dominabitur tui" [Gen. 3.16]. quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa
carnis concupiscentia hoc isto loco de peccatrice femina
ubi intelligendum est uirum ad regendam
uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter quod dicit apostolus "qui diligit uxorem suam
se ipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio
habuit" [Ephes. 5.28-9]. sananda sunt enim haec
sicut nostra non sicut aliena damnanda. sed illud
Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. inualescente
quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus
occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis.
Carolus Papa autem sacerdos hic hac alia sententia utitur quod ille appetitus feminae est libido sexualis, id est, quod eo appetitu femina ad uirum allicitur.