6/26/2020

cupiditas laetitia metus tristitia


De ciuitate Dei liber 14:

14.6 nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensionem quae uolumus? et quid est metus atque tristitia nisi uoluntas in dissensionem ab his quae nolumus? sed cum consentimus appetendo ea quae uolumus cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus laetitia uocatur. itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit talis uoluntas tristitia est. et omnino pro uarietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur sicut allicitur uel offenditur uoluntas hominis ita in hos uel illos affectus mutatur et uertitur.

14.7 nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem sed secundum Deum amare proximum sicut etiam se ipsum procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae quae usitatius in scripturis sacris caritas appellatur sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. nam et amatorem boni dicit apostolus esse debere quem regendo populo praecepit eligendum [1 Tim. 3.1-10]. et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset "diligis me plus his?" ille respondit "Domine, tu scis quia amo te". et iterum Dominus quaesiuit non utrum amaret sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum "Domine, tu scis quia amo te". tertia uero interrogatione et ipse Dominus non ait "diligis me" sed "amas me?" ubi secutus ait euangelista "contristatus est Petrus quia dixit ei tertio 'amas me?'" cum Dominus non tertio sed semel dixerit "amas me?" bis autem dixerit "diligis me?" unde intelligimus quod etiam cum dicebat Dominus "diligis me?" nihil aliud dicebat quam "amas me?" Petrus autem non mutauit huius unius rei uerbum sed etiam tertio "Domine" inquit "tu omnia scis; tu scis quia amo te" [Ioan. 21.15-17]. hoc propterea commemorandum putaui quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem aliud amorem. dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono amorem in malo. sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. sed uiderint philosophi utrum uel qua ratione ista discernant. amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere libri eorum satis loquuntur. sed scripturas religionis nostrae quarum auctoritatem ceteris quibusque litteris anteponimus non aliud dicere amorem aliud dilectionem uel caritatem insinuandum fuit. nam et amorem in bono dici iam ostendimus. sed ne quis existimet amorem quidem et in bono et in malo dilectionem autem nonnisi in bono esse dicendam illud attendat quod in psalmo scriptum est: "qui autem diligit iniquitatem odit animam suam" [10.6]. et illud apostoli Ioannis: "si quis dilexerit mundum non est dilectio Patris in eo [1 Ioan. 2.15]. ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet legat quod scriptum est: "erunt enim homines se ipsos amantes amatores pecuniae" [2 Tim. 3.2]. recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod amatur cupiditas est; id autem habens eoque fruens laetitia est; fugiens quod ei aduersatur timor est; idque si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala sunt ista si malus est amor; bona si bonus. quod dicimus de scripturis probemus. concupiscit apostolus dissolui et esse cum Christo [Philipp. 1.23]: et "concupiuit anima mea desiderare iudicia tua" uel si accommodatius dicitur "desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua" [psal. 118.20] et "concupiscentia sapientiae perducit ad regnum" [sap. 6.21]. hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo ut si cupiditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit non nisi in malo possit intelligi. laetitia in bono est "laetamini in Domino et exsultate iusti" [psal. 31.11] et "dedisti laetitiam in cor meum" [psal. 4.7] et "adimplebis me laetitia cum uultu tuo" [psal. 15.11]. timor in bono est apud apostolum ubi ait "cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini" [Philipp. 2.12] et "noli altum sapere sed time" [Rom. 11.20] et "timeo autem ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo" [2 Cor. 11.3]. de tristitia uero quam Cicero magis aegritudinem appellat [Tuscul. quaest. 3.10 sqq. et alibi] dolorem autem Virgilius ubi ait "dolent gaudentque" (sed ideo malui tristitiam dicere quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus dicitur) scrupulosior quaestio est utrum inueniri possit in bono.

14.8 quas enim Graeci appellant 
Latine autem Cicero constantias nominauit Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis pro cupiditate uoluntatem pro laetitia gaudium pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore quam nos uitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. uoluntas quippe, inquiunt, appetit bonum quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est quod iam accidit nullum autem malum existimant posse accidere sapienti nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. sic ergo illi loquuntur  ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem nonnisi cupere laetari metuere contristari. et illas tres esse constantias has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem secundum plurimos autem passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur
; istae autem quattuor
. haec locutio utrum scripturis sanctis congruat cum quaererem quantum potui diligenter illud inueni quod ait propheta "non est gaulere impiis, dicit Dominus" [Isai. 57.21.70] tanquam impii laetari possint potius quam gaudere de malis quia gaudium proprie bonorum et piorum est. item illud in euangelio "quaecumque uultis ut faciant uobis hominis haec et uos facite illis" [Matth. 7.12] ita dictum uidetur tanquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle sed cupere. denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt "bona" et ita interpretati sunt "quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona". cauendum enim putauerunt ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia in quibus se si et ipse illis faciat similia hoc praeceptum existimet impleturum. sed in Graeco euangelio unde in Latinum translatum est non legitur "bona" sed "quaecumque uultis ut faciant uobis homines haec et uos facite illis" credo propterea quia in eo quod dixit "uultis" iam uoluit intelligi "bona". non enim ait "cupitis". non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est sed interdum his utendum est et cum legimus eos quorum auctoritati resultare fas non est ibi sunt intelligendae ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire sicut ista sunt quae exempli gratia partim ex propheta partim ex euangelio commemorauimus. quis enim nescit impios exsultare laetitia? et tamen "non est gaudere impiis, dicit Dominus". unde nisi quia gaudere aliud est quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? item quis negauerit non recte praecipi hominibus ut quaecumque sibi ab aliis fieri cupiunt haec eis et ipsi faciant ne se inuicem turpitudine illicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberrimum uerissimumque praeceptum est "quaecumque uultis ut faciant uobis homines eadem et uos facite illis". et hoc unde nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas posita est quae in malo accipi non potest? locutione uero usitatiore quam frequentat maxime consuetudo sermonis non utique diceretur "noli uelle mentiri omne mendacium" [Eccli. 7.14] nisi esset et uoluntas mala a cuius prauitate illa distinguitur quam praedicauerunt angeli dicentes "pax in terra hominibus bonae uoluntatis" [Luc. 2.14]. nam ex abundanti additum est "bonae" si esse non potest nisi bona. quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus quod non gaudeat super iniquitate [1 Cor. 13.6] nisi quia ita malignitas gaudet? nam et apud auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. ait enim Cicero orator amplissimus "cupio, patres conscripti, me esse clementem" [Orat. in Catil. 1.2]. quia id uerbum in bono posuit quis tam peruerse doctus existat qui non eum "cupio" sed "uolo" potius dicere debuisse contendat? porro apud Terentium flagitiosus adolescens insana flagrans cupidine "nihil uolo aliud" inquit "nisi Philumenam". quam uoluntatem fuisse libidinem responsio quae ibi serui eius senioris inducitur satis indicat. ait namque domino suo "quanto satius est te id dare operam quo istum / ex animo amorem amoueas tuo / quam id loqui quo magis libido frustra accendatur tua?" [Andria 2.1.6-8] gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Virgilianus testis est uersus ubi has quattuor perturbationes summa breuitate complexus est "hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque" [Aeneid. 6.733]. dixit etiam idem auctor "mala mentis gaudia" [6.278-9]. proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali atque ut eadem aliis uerbis enuntiemus cupiunt timent laetantur et boni et mali sed illi bene isti male sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. ipsa quoque tristitia pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt reperitur in bono et maxime apud nostros. nam laudat apostolus Corinthios quod contristati fuerint secundum Deum. sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum quod contristati fuerint paenitendo qualis tristitia nisi eorum qui peccauerint esse non potest. ita enim dicit "uideo quod epistola illa etsi ad horam contristauit uos nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam. contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. quae enim secundum Deum est tristitia paenitentiam in salutem impaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. ecce enim id ipsum secundum Deum contristari quantum perficit in uobis industriam" [2 Cor. 7.8-11]. ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere ad hoc uideri utilem esse tristitiam ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse quia nec peccatum in eum cadit cuius paenitentia contristetur nec ullum aliud malum quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit) cum sibi beatus uideretur Socrate disputante et ei quam miser esset quoniam stultus esset demonstrante fleuisse. huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae qua homo esse se dolet quod esse non debet. Stoici autem non stultum sed sapientem aiunt tristem esse non posse.

14.9 uerum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus attinet, iam respondimus in nono huius operis libro ostendentes eos non tam de rebus quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sacras sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum Deum uiuentes metuunt cupiuntque dolent gaudentque. et quia rectus est amor eorum istas omnes affectiones rectas habent. metuunt poenam aeternam; cupiunt uitam aeternam; dolent in re quia ipsi in semetipsis adhuc ingemiscunt, adoptionem exspectantes redemptionem corporis sui [Rom. 8.23]; gaudent in spe quia fiet "sermo qui scriptus est 'absorpta est mors in uictoriam'" [1 Cor. 15.54].