ecclesiae problemata et scholarum publicarum pericula
hic apud Relationem Mundanam Catholicam Petrus Strauinius sacerdos disserit quae problemata ecclesiae insint et quomodo solui possint.
praesertim
noto ea quae ille de scholis dicit, qualia pericula scholis publicis
insint, et quod de ea re sacerdotes loqui nolunt, ut rogat "quando
nouissime audiuisti sacerdotem uel episcopum publice dicentem quod
scholae politicae paruulorum animas cotidie in
periculo ponunt?" quod scilicet numquam auditur, ut ille dicit, primum
quia sacerdotes et episcopi timent ne tali sententia audita qui parentes
scholis publicis utuntur et qui praeceptores in iis operantur ii ita
afficiantur ut se ingratos esse sentiant et secundum quia institutionis
religionalis rectores timent. et ille dicit quod curandarum scholarum
Catholicarum officium nec parentium nec paroeciarum est sed totius
dioecesis omniumque eius membrorum. et hoc "quomodo fit ut eorum quae
Catholica nostra constituta sunt maior pars ab aduenis inopibus
aedificata sit sed qui populus Catholicus maximas opes in omni
ecclesiae aetate habet ab eo populo ali non possit? problema nostrum pecuniarium non
est sed fides, uel, ut uerius dicam, eius absentia. quamquam res
pecuniaria aliquibus parentibus obstare potest tamen hoc notandum est
quod nimio familiarum numero inest rerum aestimatio praepostera. itaque
iterum ubi est episcopus uel sacerdos qui parentes interroget rectene
aestiment? silentium ipsum clamat."
etiam Augustinus Rusus et Catharina de scholarum publicarum periculis hic disserunt.
et hoc.