in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label res scholasticae. Show all posts
Showing posts with label res scholasticae. Show all posts

7/29/2025

scholae tertiariae in his ciuitatibus foederatis

 
ad illas uniuersitates quas frequentaui defendendas, non omnibus iis quae de illis Randallus Faber in hoc tractatu dicit uel dicere uult faueo sed postulo ut ubi de illarum pretio dissertatio est ibi etiam hae quaestiones tractentur quot discipuli totum pretium soluant quantam pecuniam discipuli re uera insumant et cetera. tamen Randalli tractatum magni facio propterea quod is duo problemata quibus pleraeque scholae tertiariae in his ciuitatibus foederatis corrumpuntur memorat primum quod in scholis tertiariis numerus eorum qui muneribus non ad docendum pertinentibus funguntur magnopere auctus est secundum quod nimia pecunia rebus athleticis insumitur. quae magna pecunia etiam huius maioris problematis signo est quod in populi Americani moribus res athleticae nimii habentur.

7/23/2025

id quod est lingua computatrali scribere et artes liberales


Iacobus Aestiuus qui lingua computatrali scribendi munere fungitur hic dicit "dum hoc scribo uxor mea progeniem primam nostram in utero fert tribus fere hebdomadibus partura. ego autem in munus lingua computatrali scribo sed antequam illa progenies tabula typographica scribere poterit lingua computatrali scribendi ars fortasse in quantum ei qui eam artem habet lucrosa sit in tantum mundo euanuerit."

interim artium liberalium studium hominem ita afficit ut is quae potentiae semper necessariae sunt eruntque eas potentias adipiscatur, quae potentiae etiam maxime ad humanitatem pertinent, inter quas sunt cogitare et eloqui et decernere ita ut homo artibus liberalibus institutus alia quae non liberalia sunt discere possit, ut Iulianus Quasneuius hic et Petrus Calcauagius hic disserit.

7/16/2025

institutio liberalis


in hoc tractatu Ioannes Hotingus dissertationem agit quid sit conseruatismus et quid sit cultus occidentalis et quod ad conseruandum cultum occidentalem institutio liberalis necessaria est et quomodo institutio liberalis ideologiam uincat et quod institutio liberalis habitum mentis philosophicum gignit quo habitu intuendis rebus atque admirando homo cogitare incipiat.

in hoc tractatu Aemilia Quilinia memorat quod institutioni liberali inest discendi causa discere et institutio liberalis ad uerumque pulchrumque bonumque fert et eo uocabulo quae est institutio liberalis dicitur institutio quae propter se est.

in hoc tractatu Marcus Langleius dicit institutione liberali quae ex litterarum studio constet nos ab ea seruitute qua rebus fauorem contemporaneum habentibus et animi motibus et loci uel aetatis uel populi moribus et errori seruiamus liberari. 

de institutione sententiae sunt hic quidem T.S. Elioti poetae hic autem Iacobi Maritani theologi. 

etiam de quibusdam duobus libris hic et professio hic.

7/10/2025

artium renatio et hac aetate institutio

 
Antonius Esolenus philosophiae doctor hic artium renatarum aetatem interpretatur imitandamque proponit: "artium renatarum aetatis praeclaritas non ex modorum mediaeualium reiectione, quamquam aliquid talis reiectionis factum est, sed ex eorum quae ante illos modos lecta cogitata facta erant recordatione et instauratione orta est. ea aetas a tempore praeterito non quasi a radicibus se separauit...omnes ex mundi antiqui fontibus siue paganis siue Christianis bibebant....animum illo mundo antiquo captum habentes et illi gratias agentes et illum imitantes numquam simpliciter illum indagabant uel partem agebant sed discere cupiebant....ergo dico in ecclesia iam praeterisse tempus quo instauratione indigere coeperimus....uolumusne efficere ut scholae paroeciales et dioecesanae in operatione permaneant? instaurate amissa institutionis liberalis elementa."

Iacobus Ioannides quoque autem philosophiae doctor hic in Principiis artium renatarum aetatem et homines discendi cupidos tractat. nam dicit "hominibus qui discere cupiunt solus necessarius est praeceptor scientia plenus qui eos ad libros quos ii legere cupiunt dirigat et ad excitandum studium auxilietur. ab iisdem cupitur cursus forma qua iis ad imponendum studio aliquem ordinem auxilium detur et cupiuntur comites concordes quibus eadem studio sunt et de litteris philosophiaque colloqui placet. a praeceptoribus autem soli cupiuntur discipuli quidem qui libros amant de librisque colloqui cupiunt satis autem reditus pecunarii quo ipsi sibi theam et placentas suppeditent." et de eo qui artium renatarum pater saepe dicitur Francisco Petrarca Iacobus dicit "saeculo decimo quarto eo quod poesim et historiam et philosophiam moralem septem artibus liberalibus addidit studia humanitatis condidit" sed simul Franciscus aetatis suae homines barbaros esse existimabat. 

hodie autem sunt--eheu!--ii qui linguam Latinam oderunt, de quibus Carolus Maria Vicanatus archiepiscopus hic haec Prosperi Guerangeri uerba memorauisse refertur: "linguae Latinae odium omnium Romae inimicorum cordibus ex eorum natura inest" quae uerba etiam in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur inueniri possunt et ad Ioannis Zulsdorfi sacerdotis has litteras pertinet.

interim de artium renatione est etiam hoc.

6/20/2025

scholae Catholicae


lamentabile est quando scholae Catholicae ea quae erronea uel in scholis publicis fiunt uel in docendi scientia speculatiua cogitantur sibi assumunt, ad quam rem pertinet hic tractatus in Principiis.

6/19/2025

de institutione liberali Euae Brannae sententiae

 
quod ad institutionem liberalem pertinet, de libris praeclaris Eua Branna hic disserit: "librorum praeclarorum studium....facit ut quod nos fore propositum est id simus deinde in ea uita sic effecta nos sustinet." "discendi actus praecipue illis libris praeclaris efficitur....in ea quae nobis tradita sunt initiationis....consecutionem hi libri lecti afferunt. ea autem quae nobis tradita sunt hic dico non consuetudines et usus quibus homines sine cogitatione se addicant sed ea opera quorum pleraque sed non omnia libri sunt quae nobis tradita sunt non ut temporis praeteriti ac remoti reliquiae sint sed ut uiua adsint....haec tradita hominibus ad tempus se habentibus ut radices plantis ad locum se habentibus sic et fundamento et alimento sunt. nam nobis scaenam et basim dant" "institutio nostra sibi causa finalis est" "hae tres [sunt] partes firmae...omnis institutionis quae uitam meliorem faciat: [primum] discere legere mundumque per libros praeclaritatisque ductu interpretari [et secundum] iis quae tradita nos id quod sumus fecerunt nos conectere et [tertium] ex eius quod discendum est amore discere."

6/16/2025

praeceptricis sententiae


Anna Bernarda hic feminae quae in schola Catholica docet epistolam imponit. femina dicit "Spiritum Sanctum quotidie mane oraui ut ea quae mihi docenda Deus constituerat sola et in ueritate docerem non respiciens quid inde euenturum esset (et hoc quoque iuuit quod Iesum et Mariam et sanctum Michaelem rogabam ut in didascaleo meo essent ullum malum didascaleo meo prohibituri) et contra id quod uerum est argumentatio fieri non potest; nam uerum est. scin quid euenerit? discipuli lectiones meas AMABANT."

5/17/2025

quae his diebus fiunt

 
cur huic thesi, quod custodiae modi moderni tam efficaces sunt ut poena mortis necessaria non sit, non assentiar: nam, ut hic refertur, decem uiri qui in carcere tenebantur effugerunt. neque ego, ut Timotheus Flandrianus hic exponit, ut illi thesi quam Ioannes Paulus papa II proposuit assentiar ita obligor. 

Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit: "sunt scholarum Catholicarum milia quae linguam Latinam docere possint sed non docent propterea quod ea parui uel nihili habetur. haec autem ignorantia uel scepticismus uel eorum quae nobis tradita sunt recusatio est problema uerum; haec est sententia quam mutari oportet."

3/18/2025

ordo oeconomice medius et lingua Latina

 
ea quae de lingua Latina in Britanniae scholis fieri hic narrantur huius exemplo sunt quomodo qui ordo in rebus oeconomicis medius dicitur eum ordinem progressiuistae delere uelint agantque quandam superbiam qua existiment eos qui in ordinibus consortii humani inferioribus sunt studiis sublimioribus uti uel frui non posse. de usu autem linguae Latinae quomodo ea mentem acuat et sapientiae thesauros aperiat hic disseritur.

3/11/2025

Marcus Regnerus

 
in Principiis hic historiam suam narrat et de indagatione disserit.

6/22/2024

de institutione liberali sententiae


ut hic refertur, per artes grammaticam rhetoricam logicam adipiscuntur homines uerborum et cogitationis facultates quibus uera cernant. ut in prouerbiorum libro dicitur (1.2-6):

ad sciendam sapientiam et disciplinam
ad intellegenda uerba prudentiae
ad suscipiendam eruditionem doctrinae
iustitiam et iudicium et aequitatem
ut detur paruulis astutia
adulescenti scientia et recogitatio.
audiat sapiens et addet doctrinam
et intellegens dispositiones possidebit;
animaduertet parabolam et allegoriam
uerba sapientium et aenigmata eorum.  

de institutione liberali hic dicitur "theorias aedificamus et ea quae sensu sciri possunt cognoscimus et ideas in quaestionem prouocamus propterea quod haec studia in se digna sunt." 

institutio liberalis hic dicitur esse ex quibus operibus cultus ortus est eorum operum lectio qua cultus elementis principiisque adhaereamus et uera cognoscamus. institutio liberalis dicitur nos eo cui quolibet tempore maxime fauetur et animi motibus et loci temporis politiae consuetudinibus et erroribus liberare. quod ad secundum pertinet, institutio liberalis et docet quod ratione uiuere oportet et per fabularum lectionem animi motuum purgationem habet. quod ad tertium pertinet, "institutio liberalis nos cogit de ideis et politiis et sententiis eorum qui in aliis terris et aliis temporibus et sub aliis systematibus politicis uiuebant legere ac colloqui. hoc indagationis genus non facere non potest ut ideas nostras consuetudinesque iudicemus. hoc indagationis genus facit ut ea quae putamus agimusque non solummodo propterea quod sic putare agere solemus sed etiam propterea quod ea contra alias consuetudines considerauimus putemus agamusque."

institutio liberalis hic dicitur facere ut inquiramus et cultus participes fiamus.

2/17/2024

paruulorum institutio in Corea et alibi

 
qui professor in hoc tractatu memoratur is "dicit eam aetatem qua praeceptor ex se honorificetur non solum in Corea Australi sed in aliis mundi locis iam diu praeteritam abesse et praeceptoris parentisque modum inter se agendi praequam is abhinc decadem tantummodo unam uel duas se habuerit agnosci non posse."

9/04/2023

institutio liberalis et lingua Latina

 
huius tractatus theses: grammatice aliis scientiis fundamento est; grammaticen pauci danda linguae maternae opera intellegere possunt; ab anno 1963 et gradus quos Americani in tentatione Americana regulari merent lapsi sunt (cf. hic) et discipulorum qui linguae Latinae operam dant numerus lapsus est.
 
huius tractatus theses: ante hoc aeuum institutionis causa finalis erat homines uirtuosos fabulis et exemplis facere etiam non technarchas sed duces edere.

8/31/2023

de eo quod est in schola operari

 
cur philosophiae doctores in scholis quae modo antiquiori geruntur docere oporteat hic.
 
Thomae Caroli de scholis Catholicis operaque sua sententiae hic.
 
de octo regulis ad discipulorum decanum pertinentibus hic.

7/17/2023

parentibus facultas eligendae paruulorum scholae

 
ut hic refertur, Mesa Mainor legislatrix Georgiana pro hac thesi quod parentes facultatem eligendae paruulorum scholae habere oportet loquitur praesertim quod ad hoc ut pueri puellaeque pauperes floreant hoc prodest quod parentes scholas eligere possint.

4/13/2023

cur mathematicis operam dare oporteat

 
Cunedda Higuel hic disserit quod mathematicorum studio homines in cogitando sic instituuntur ut problemata soluere et paucis rebus notis plura cognoscere possint. is etiam illam Platonis sententiam "ne ineat homo geometriae ignarus" memorat ad affirmandam hanc thesim quod quod cogitandi genus mathematicis inest eo quaestionum philosophicarum tractatio indiget. is tandem argumentatur mathematicorum studium uirtutem ac praecipue humilitatis sensum gignere.

3/20/2023

in scholis facta

 
quomodo nonnulli putent disciplinam mathematicam mutari oportere ostenditur hic et hic. contra talia autem est haec epistola.
 
hic exhibentur litterae in quibus exempli gratia importatur quod hae theses prima quod sexus duo sunt secunda quod appetitus sexualis non heterosexualis prauus est tertia quod mens sana insanae par est quarta quod fides Christiana praeoptanda est quinta quod familiae duos parentes inesse oportet nociuae sunt.

etiam nociuum esse dicitur, ut hic refertur, discipulorum excellentiam honorificare. 
 
alia autem professtrix hic (cf. hic) dixisse refertur "haec sententia quod disputatio intellectualis et rigor quasi intellectualismi columen est ex mundo in quo uiri albi dominabantur orta est." quid igitur?

dux scholarum publicarum Detroitensium hic et hic dixisse refertur cutis coloris theoriam criticam in curriculo adhiberi. etiam hic. quae theoria etiam, ut hic et hic disseritur, in uniuersitatem et, ut hic exhibetur, in religionem infertur. uel eam inferre nonnulli uolunt, ut hic refertur.

in schola hic memorata discipuli monentur ut examinationes et cetera plus quam semel agant. et hic refertur quod in nonnullis scholis discipulorum opera D et F litteris non iam iudicabuntur.    
 
paruuli hic referuntur in societates prauitatis sexualis uocari, et hic narratur quomodo genus sexuale in uniuersitate tractetur. in scholis autem publicis Chicaginiensibus, ut hic refertur, balnea inter sexus non iam distinguentur. etiam quomodo res sexuales paruulis notae fiant hic disseritur et de alloquendis praeceptoribus hic.

ut hic refertur, nonnulli de scholis priuatis et institutione domestica queruntur.

hic femina quae in Sinis reuolutionem culturalem uidit dicit similia in his ciuitatibus foederatis fieri, et hic refertur quomodo inquisitio in parentes fiat. 

duo professores hic argumentantur id quod hodie "diuersitas aequitas inclusio" appellatur regulis ethicis et uniuersitatis scholarium operi contrarium esse.

et hoc:

linguae Anglicae praeceptores hic referuntur dicere quod necesse est litterarum primatui aduersari.
 
ut hic refertur, praeceptor uel praeceptrix (nescio) dicit "oua faciunt non feminae sed ouaria."

Christophorus Rufus hic refert quomodo prauitas sexualis in scholis Portlandensibus exponatur.
 
praeceptor hic refertur in crimine transsexualitatis non fotae fuisse et de ea quasi institutionem pati coactus esse.
 
quid ii qui in Pennsiluania paruulorum institutioni praesunt de pronominibus iusserint refertur hic.
 
linguae Anglicae praeceptrix quae hic memoratur regulas grammaticas spernit.

multa hic referuntur.

in hac ciuitate: hic et hic de indice uocabulorum et sententiarum progressiuistico quem praeceptor in lyceo discipulis dedit. 
 
de professoribus qui societatem pro dicendi libertate condiderant scholae curator, ut hic refertur, dixit "insunt iis quinque partibus centesimis quas amputare nobis perseuerare necesse est. tales in opere pecuario meo habeo, quam ob rem nonnullos ex iis fune alligatos ducimus ad locum ubi interficiantur. ita de natura humana re uera est et cetera, quae quomodo ullatenus clarius dicere possim nescio."
 
in uniuersitate Stanfordiensi hic et hic et hic. tandem, id quod melius uidetur, hic.

praeceptrix hic de institutione publica dicit: "nos meminisse oportet quod institutionis publicae finis est non sola ea quae parentes liberos doceri uolunt docere sed ea quae ut liberi doceantur consortium publicum eget docere."

discipuli hic referuntur professtrici quippe quae sexus duos solos esse dixit aduersari.

in harum ciuitatum foederatarum schola militari discipuli hic referuntur moneri ne uocabula sexus significatiua adhibeant.
 
in uniuersitate in feminam quae dicit quod uiros in feminarum ludis athleticis contendere non sini oportet impetus factus esse hic refertur.
 
hic quid de cutis colore doceatur. 

praeceptrix hic refertur discipulo dixisse eum in loco ubi homines uecordes tenentur esse oportere et eius uel alterius sententiam contemnendam.

praeceptores contra parentes coniurare hic referuntur.

amentia superbia mixta in hoc cinegrammate.

scholae magistri, ut hic refertur, puellam quasi ea puer esset tractabant sed ab eius matre assensum non petiuerant.

12/08/2022

schola grandis sancti Rocci

 
de schola et eius operibus artificiosis hic disseritur.

11/22/2022

in uniuersitatibus scholarium libertas

 
Iayanta Bhattacharya professor Stanfordensis hic refert cogitandi dicendique libertatem in uniuersitatibus scholarium non iam esse.