ad illas uniuersitates quas frequentaui defendendas, non omnibus iis quae de illis Randallus Faber in hoc tractatu dicit uel dicere uult faueo sed postulo ut ubi de illarum pretio disseratur ibi etiam hae quaestiones tractentur quot discipuli totum pretium soluant quantam pecuniam discipuli re uera insumant et cetera. tamen Randalli tractatum magni facio propterea quod is duo problemata quibus pleraeque scholae tertiariae in his ciuitatibus foederatis corrumpuntur memorat primum quod in scholis tertiariis numerus eorum qui muneribus non ad docendum pertinentibus funguntur magnopere auctus est secundum quod nimia pecunia rebus athleticis insumitur. quae magna pecunia etiam huius maioris problematis signo est quod in populi Americani moribus res athleticae nimii habentur.
De nauta portu Misakensi morato
4 days ago