apud Liuium mirabilis Marcelli oratio
"deis immortalibus ut in tali re laudes gratesque ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidentibus uobis in uallum portasque non ipsa castra est aggressus. deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pauor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quos uincendo et uictos sequendo priorem aestatem absumpsistis quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis quos leuibus proeliis fatigastis quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis cuius et ipsius pudere ac paenitere uos oportet referam. nempe aequis manibus hesterna die diremistis pugnam. quid haec nox, quid haec dies attulit? uestrae his copiae imminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor nec cum Romanis militibus. corpora tantum atque arma eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis terga uestra uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti abstulisset? adhuc caesis Romanis legionibus gloriabatur. uos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus." clamor inde ortus ut ueniam eius diei daret; ubi uellet deinde experiretur militum suorum animos. "ego uero experiar..., milites, et uos crastina die in aciem educam ut uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis." (Liuii 27.13)