in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
Iacobus Saeuus hic dissertat quam pauca munera in scholis tertiariis et in iis quae media dicuntur ii qui generis albi esse dicuntur uiri his decem fere annis adepti sint.
ad Iacobum autem Hieronymus Carolus hic respondens argumentatur illud ab Iacobo dissertatum problema iis quarum indicium Iacobus dat rebus maius esse et Iacobum neque ex sententiis suis omnes conclusiones possibiles deducere neque ab systematibus progressiuisticis se liberare.
etiam ad Iacobum Brito Cupera hic respondet.
Michael Folius philosophiae doctor hic argumentatur quod symbolum Latinum "filioque" habens et symbolum Graecum non habens cum eorum sententiarum uerba et syntaxis considerantur inter se contraria non esse uidentur. etiam memoratur hic tractatus Marci Bonicordis.
idem uerbum Romanus Thomades sacerdos et sacrarum litterarum doctor (s.l.d. ?) hic dissertat.
efficiendo ut paruuli cutis colorem maereant Sara Stalicra legislatrix ut hic (cf. hic) refertur fauet. hic autem referuntur alia consilia quae ad scholas publicas pertinent.
quas res in hoc tractatu Hilaria Alba dissertat eae res quidem graues sunt sed Hilariae genus dicendi me afficit ut rideam.
Alexander Petcas in Principiis hic praesertim Aristotelem (in arte rhetorica 2.11) sequens aemulationem et quomodo eam Plutarchus exempli gratia in Periclis uita foueat dissertat.