in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

7/02/2026

Clarentii Thomae iudicis sententiae

 
de casibus nuperrimis sententias exponit Clarentius Thomas iudex in huius datothecae paginis 28-35 "ii qui ciues non sunt nulla protectionis aequalis iura apud apud politiam foederalem habent" et in huius datothecae pagina 35 "quod uir se feminam esse credit non ideo ei est in lege ius quo contra feminas contendat" et in pagina 36 "uiri et pueri dysphoriam generis sexualis nec feminae nec puellae sunt etsi se esse credunt. nam sexus immutabilis naturae humanae pars 'biologica' est....dyadicus est, et uir femina puer puella uocabula sunt quae ad utriusque sexus homines adultos et paruulos se habent....lingua autem uti ut res uerae obscurae fiant--'curae absentiam erga ueritatem' exhibere--populo mentiri est et desinere conciues 'ut aequales' tractare" quam sententiam a Iosepho Pipero (linguae abusus potestatis abusus 17, 21) sumit. scilicet transgenerismi fautores dicent Clarentium quippe qui solum de sexu loquatur et de genere sexuali nil cogitet errare sed ego dico Clarentium modo idoneo loqui; nam nullum est genus sexuale. in huius autem datothecae paginis 93-96 Clarentius narrat quomodo aliqui in his ciuitatibus foederatis nati ciues non existimati sint.

6/29/2026

"supra" et "super" uocabula

 
de eo quod est "supra" hic. ex hoc autem noto "posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso" et ex hoc et hoc "super sellam" et ex hoc et in huius pagina 155 "super sedile".

6/22/2026

Ioannes Piscator episcopus et Thomas Morus et alii martyres


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert quod hodie Ioannem Piscatorem episcopum et Thomam Morum colere in liturgia uetustiore licet.

etiam, ut hic et hic refertur, uiginti sacerdotes qui in Hispanorum bello ciuili ex fidei odio interfecti erant martyres declarati sunt.

hoc scribens etiam didici de Roberto Pretio qui in Anglorum bello ciuili pro rege militabat et in huius libri pagina xi hoc modo interfectus esse narratur: Caluinistis se dedere coactus et ab iis rogatus "esne Pretius papista?" respondit "Pretius Catholicus Romanus sum" et statim interfectus est.

6/19/2026

supplicium ultimum


de eo Eduardus Feser philosophiae doctor, hic ut solet, optime argumentatur. 

6/18/2026

in Britannia Mahumetistae et alia problemata

 
huic relationi hic (cf. hic) dicitur inesse sententia quod eorum qui in Britannia per hos quinquaginta annos puellis modo uenereo abusi sunt plerique Pacistani et Mahumetistae sunt.

ea res hic quoque memoratur.

6/15/2026

memoratu digna


aliqua quae Ioanni Zulsdorfo sacerdoti animum tenent me similiter afficiunt. etiam hic ubi aliquid scripsi. 

Anna quoque Bernarda aliquid memoratu dignum imposuit.

de Eusebio Caesariensi hic et de Ioanne Sobiscio Poloniae rege hic.

Eduardus Habsburgensis sanctam missam hic dissertat.

comprehendere

 
de eo uocabulo sanctus Thomas Aquinas: "comprehensio nihil aliud nominat quam tentionem alicuis rei iam praesentialiter habitae sicut aliquis consequens aliquem dicitur eum comprehendere quando tenet eum" (IaIIae.4.3) quod hic Anglice redditur: "comprehension means nothing but the holding of something already present and possessed: thus one who runs after another is said to comprehend [In English we should say 'catch.'] him when he lays hold on him."

6/13/2026

intellegentia artificialis


de intellegentia artificiali non satis scio ut iudicare possim utrum ea quae in hoc tractatu dicuntur uera sint sed eius thesin memoratu dignam iudico quod intellegentia artificialis nec uerum quaerit nec re uera intellegere potest neque ad essentias pertingit.

6/09/2026

sancti Irenaei epistola ad Florinum

 
sancti Irenaei ad Florinum epistola quae hic memoratur in Eusebii Caesariensis historia 5.20 inueniri potest: "haec uero dogmata, Florine, ut parcissime ac leuissime dicam non sunt sanae doctrinae. haec dogmata dissentiunt ab ecclesia et in maximam impietatem eos coniiciunt qui illis assentiuntur. haec dogmata ne ipsi quidem haeretici extra ecclesiam positi proferre umquam ausi sunt. haec dogmata hi qui ante nos uixere presbyteri qui etiam apostolorum discipuli exstiterant nequaquam tibi tradiderunt. uidi enim te cum adhuc puer essem in inferiore Asia apud Polycarpum splendide agentem in palatio et magnopere laborantem ut te illi approbares. etenim ea quae tunc temporis gesta sunt melius memoria teneo quam illa quae nuper acciderunt. quippe ea quae pueri didicimus simul cum animo ipso coalescunt eique penitus inhaerent. adeo ut et locum ipsum possim dicere in quo beatissimus Polycarpus sedens disserebat processus quoque eius et ingressus uitaeque totius formam et corporis speciem sermones denique quos ad populum habebat et familiarem consuetudinem quae illi cum Ioanne ut narrabat et cum reliquis qui Dominum ipsum uidissent intercesserat et qualiter dicta illorum commemorabat et quaecumque de Domino ab iisdem audierat. de miraculis quoque illius ac de doctrina prout ab iis qui uerbum uitae ipsi conspexerant Polycarpus acceperat eodem prorsus modo referebat in omnibus cum scriptura sacra consentiens. haec ego diuina mihi largiente clementia tunc studiosus audiebam non in charta sed in corde meo audita describens eademque per Dei gratiam assidue repeto ac reuoluo. et in conspectu Dei affirmare possum beatum illum et apostolicum presbyterum si quid eiusmodi umquam audisset exclamaturum continuo et obturatis auribus suis dicturum fuisse prout ipsi moris erat 'Deus bone, quae me in tempora reseruasti ut haec sustinerem!' atque ex loco ipso aufugiturum in quo seu stans seu sedens eiusmodi sermones audisset. sed et ex epistolis illius id liquido comprobari potest quas ille partim ad uicinas ecclesias ut eas confirmaret partim ad quosdam ex fratribus misit admonens illos atque exhortans."

aliqua quae facta sunt

 
contra eos qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt populi Americani ministri agere perseuerant. exempli gratia hoc et hoc et hoc et hoc.

pueri qui se puellas appellant in ludis athleticis puellarum uerarum loca surripiunt. exempli gratia hoc et hoc.

quomodo progressiuistae erga homines diuites se gerant et quomodo diuites praesertim fugiendo respondeant refertur exempli gratia hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic. etiam alia quae progressiuistae dixerunt uel fecerunt uel in animo habent referuntur hic et hic et hic et hic et hic et hic.

6/02/2026

diuortium

 
aliquae feminae, ut hic refertur, de diuortio suo sibi gratulantur. sciuntne autem quomodo diuortium paruulis noceat, ut hic et hic refertur? 

etiam de diuortio aliqua consideranda hic exponuntur.

5/29/2026

lectu digna in Principiis

 
in Principiis:

quomodo quaedam quae Paulus Erlichus praedixerat non facta sint hic.

de philosophis hic. Ludouicus Vittigenstenius de Platone dixisse refertur: "de eo tam bonum est hoc quod patet quod ei in his quaestionibus de uita et morte agitur."  

de Platonis Timaeo hic.

de militia hic ubi est argumentatio quod ad bene agendas operationes militares pertinet furandi ars quippe cui utilia sunt quaedam quae in furando necessaria sunt. puto Lacedaemonios consensuros fuisse!

de Dorotheae Diae operibus quae fidei Catholicae conformia sunt et sententiis quae minus conformes sunt hic.

de uiolentia politica quod praesertim a parte sinistra oritur hic.  

inter alia quod oportet ut parentes paruulorum animos studiis tempore dignis intendant hic et de Prouina* India quae hoc conscripsit.

quales praeceptores ad uincendum nihilismum necessarii sint hic.

de progenie hic.

de Nicolao Russiae imperatore II et Alexandra uxore hic.

de dominii natura hic.

politiarum Francicarum analysis hic.

Mexici analysis hic.

hic de quibusdam quae profutura aeuo medio facta sunt: quod consobrinorum coniugium uetatum est et quod iurum theoria exposita est et quod Stephanus Templarius episcopus Parisiensis (cf. hic) Europaeos ab Aristotelianismo liberauit.

*de nomine quam Prouinam Latine reddidi: hic in pagina 49 et hic in paginis 53-54.

5/06/2026

sanctus Ioannes euangelista

 
is, ut hic et hic refertur, hodie colitur quid ad portam Latinam passus sit.

5/02/2026

sancti Athanasius Alexandrinus et Gregorius Nazianzenus

 
de iis multa hic Gregorius Pippius refert. illa Athanasii sententia quae de eucharistia refertur in hoc tractatu quem Ioannes Baptista Franzelinus de sacratissimo eucharistiae sacramento et sacrificio conscripsit paginae 230 inest: "quandiu supplicationes et preces non sunt peractae simplex est panis et calix; cum uero magnae et admirabiles preces fuerint persolutae tum panis fit corpus et calix sanguis domini nostri Iesu Christi" et illa Basilii sententia quae de confessione refertur in hoc libro quem Ioannes Henricus Hobekinus* conscripsit paginae 280 inest: "peccata iis confiteri necesse est quibus mysteriorum Dei concredita dispensatio est."

*de nomine quod est Hobekinus in huius libri pagina 84 dicitur "Hobekin, a pet-form of Robert, 'Hobekinus filius Radulphi de Bingham' is the Robert de Bingeham, son and heir of Ralph de Bingeham, of 1334"

4/27/2026

lingua nostra


de lingua nostra sententiae: hic et hic ex Ioanne papa XXIII et hic et hic et hic et hic ex Ioanne Paulo papa II Ciceronem memoranti "nouerint ii hoc Ciceronis effatum ad se quodam modo referri 'non....tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire'" et hic ex Pio papa XI et hic ex eodem dicenti "quod si in quopiam homino laico qui quidem sit tinctus litteris Latinae linguae quam dicere catholicam uere possumus ignoratio quendam amoris erga ecclesiam languorem indicat quanto magis omnes clericos quotquot sunt decet eiusdem linguae satis gnaros esse atque peritos" et hic de eodem.

4/23/2026

sancti Georgii imago


sancti Georgii imaginem saeculo decimo octauo factam Gregorius Pippius hic dissertat.

4/22/2026

sancti Iosephi dies

 
centum fere annos post pascha die Mercurii tertio colebatur sanctus Iosephus, ut hic et hic refertur.

4/21/2026

bellum iustum


quod ad bellum iuste gerendum necesse est ut belli iustitia certa sit hic dissertatur. 

quod praeter defensionem sunt aliae belli causae iustae hic dissertatur.

4/17/2026

uocabula bina

 
ecclesia et ritus hic 

theologia et philosophia hic et hic

res publica et democratia hic

homo exiguus hic et homo praeclarus hic

4/16/2026

Benedicti papae XVI renuntiatio


de ea res nouissimas Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert.

4/15/2026

gaude, mater Polonia

 
in hoc libro uita sancti Stanislai et hoc carmen:

gaude, mater Polonia
prole fecunda nobili,
summi regis magnalia
laude frequenta uigili

cuius benigna gratia
Stanislai pontificis
passionis insignia
signis fulgent mirificis.

hic certat pro iustitia;
regis non cedit furiae;
stat pro plebis iniuria
Christi miles in acie

tyranni truculentiam
qui dum constanter arguit
martyrii uictoriam
membratim caesus meruit.

nouum pandit miraculum
splendor in sancto caelitus.
redintegrat corpusculum
sparsum caelestis medicus.

sic Stanislaus pontifex
transit ad caeli curiam
ut apud Deum opifex
nobis imploret ueniam.

poscentes eius merita
salutis dona referunt.
morte praeuenti subita
ad uitae portum redeunt.

cuius ad tactum anuli
morbi fugantur turgidi.
ad locum sancti tumuli
multi curantur languidi.

surdis auditus redditur
claudis gressus officium
mutorum lingua soluitur
et fugatur daemonium.

ergo, felix Cracouia
sacro dotata corpore,
Deum qui fecit omnia
benedic omni tempore.

sic trinitati gloria
laus honor iubilatio.
in martyris uictoria
sit nobis exultatio.

4/03/2026

Iesus Christus crucifixus hodie recolitur

 
Ricardi Cipollae sacerdotis sententiae hic sunt.

quo die Iesus crucifixus sit dissertatio hic est.

3/05/2026

sanctae Caeciliae imago picta

 
Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et Gregorius Pippius hic dissertant.

3/04/2026

cibi

 
quomodo pecani prosint, hic.

quomodo butyrum arachideum prosit, hic.

Marcus Hymanus medicus oua et perseas Americanas laudat, hic.

2/26/2026

Donaldi Trumpi et Marci Rubii orationes nuper habitae

 
Donaldus Trumpus praeses die Martis hanc orationem habuit. orationis interpretatio hic est qua orationi fauetur. interpres argumentatur orationem de ciuis Americani dignitate esse. memoratur etiam ea pars in qua Donaldus dixit "si huic sententiae consentis surge et fauorem tuum exhibe: quod politiae Americanae officium primum est ciues quidem Americanos non autem aduenas illegitimos protegere" et pars quidem dextra surrexerunt pars autem sinistra non surrexerunt, quod ex testimonii supra dicti momento 53:20 uideri potest.

in illa interpretatione memoratur etiam haec oratio quam Marcus Rubius harum ciuitatum foederatarum minister rebus externis praefectus hoc mense Monachii habuit, ex qua oratione has partes Latine reddidi et ad Gregem Latine Loquentium misi: "ille murus infamis qui hanc nationem [Germanorum] in duas diffiderat cecidit atque eocum imperium malignum, ita ut pars orientalis et occidentalis rursum una facta sit. tamen huius uictoriae euphoria nos in errorem periculosum tulit: quod 'historiae finem', ut dicitur, ingressi essemus, quod omnis natio nunc democratia liberalistica futura esset, quod facti mercatu solo et commercio nexus nunc nationalitatis locum obtenturi essent, quod constitutus regulis ordo oecumenicus--quod uocabulum nimis adhibetur--nunc eorum quae nationi prosint locum obtenturus esset, quod nunc mundum nullos limites habentem inhabitaturi essemus ubi omnes mundi ciues fierent. haec sententia stulta erat quippe in qua nec natura humana neque ea quae ab quinque milibus annorum et pluribus historiae humanae litteris mandatae discuntur considerabantur. ille autem error nobis magno impendio erat. nam in eo mercatus liberi et ineffrenati uisionem dogmaticam amplexi sumus etiam dum aliquae nationes oeconomias suas protegentes societatibus suis subsidia dant ut societates nostras systematice debilitarent....auctoritatis politicae nostrae operationem societatibus internationalibus magis tradebamus....et ut mundum nullos limites habentem consequeremur multitudini aduenarum quasi undae uenienti ianuas aperuimus, qualis unda numquam antea facta est sed consortiorum nostrorum cohaerentiae et cultus nostri continuitati et populi nostri posteritati periculosa est....nam quod ad ciuitates Americanas foederatas et Europam pertinet nos oportet una esse....unius cultus partes sumus: cultus occidentalis....illum defendimus: cultum magnum cuius cultoribus est omnis quidem causa cur in eius historia gloriemur et de eius posteritate fiduciam habeamus hoc autem consilium ut eorum quae ei in rebus politicis et oeconomicis contingent auctores semper simus."

2/25/2026

Georgius Gulielmus Fridericus Hegelius philosophus

 
mihi de Georgio Hegelio philosopho paulum scienti hic tractatus in Principiis auxilio erat.

2/24/2026

aliqua facta


Carola Gressa quoddam problema hic dissertat. deinde Maria Clerica ut hic refertur hoc exemplum dat. interim ut hic in Principiis refertur Laura Agrestis eorum qui parti dextrae politicae fauent tres species nouiores dissertare conatur. etiam de aliquibus rebus quae ad feminas pertinent quid Sinenses faciant hic refertur. sed in his ciuitatibus foederatis uir qui se feminam putat, ut hic et hic refertur, uxorem et filium et se interfecit. eorum qui de sexu confusi alios interfecerunt index hic est.

in uigiles niuem aliqui iecisse hic referuntur sed Zoranus Mandanius criminibus aduersari dicitur.

de discipulis qui ex schola ad actionem politicam egressi macellum perturbauerunt hic.

de uiro inter actiones politicas interfecto hoc in Principiis.

praeceptricis dissertantis quid ad discipulos efficax sit sententiae hic referuntur.

de Roberto Ludouico Stephanide dissertatio ex eius biographia noua orta hic in Principiis est.

2/23/2026

uiri et feminae

 
Iosephus Holmesius hic in Principiis id quam spiritalitatem femininam appellat dissertat. ego autem scilicet dicam quod ea quae prima spiritalitate feminina mouebatur erat ipsa Eua femina prima quippe quae illis uerbis adducta est: "nequaquam morte moriemini! scit enim Deus quod quocumque die ex eo manducaueritis aperientur oculi uestri et ut Deus sic eritis bonum et malum scientes." Iosephi dissertationi inest etiam alia bona pars in qua is dissertat quomodo uiri et feminae inter se differant: quod feminae quidem animo fidere magis solent et magis empathia mouentur et in hominum necessitudinibus magis concordiam et aequalitatem in loco primo ponunt uiri autem rationem animo et regulas empathiae et graduum systemata aequalitati antehabent. tamen in quadam parte is errat ubi monet ut res masculinae et femininae commisceantur uel in libramine habeantur. nam masculinum est ducere.

2/09/2026

res ecclesiasticae

 
synodalitatem nouissimam dissertat Robertus Matthaeus hic praesertim unde ea orta sit et 
Robertus Baro episcopus hic et Iosepus cardinalis Zen hic et hic.

Ioannes Zulsdorfus sacerdos eas litteras quas Arturus cardinalis Rochus ad collegas scripsit hic et hic dissertat.

Gregorius Pippius hic et hic earum litterarum quae "sacrosanctum concilium" appellantur abusum dissertat et quomodo ecclesia cathedralis Mantuana iconoclasmum nouissimum patiatur.

de archiepiscopis Neoeboracensibus cardinalibus Timotheo Dolano hic et Ioanne Concobaride hic.

Alcuinus Ridus sacerdos hic sanctam Missam dissertat: "quae res noua edita et specialiter fabricata ut 'homo modernus' modo pleno et fructifero participaret panacea summa fore modo aduertissamentali dicebatur ea res quam liturgiam modernam dico simpliciter sedes non impleuit" et "ritibus uetustioribus multo plura sunt quae ii dent."

Dominicus Grigius hic problemata quae hoc aeuo in ecclesia sunt dissertat: "homini fidem Catholicam colenti per Francisci papae pontificatum uiuere 'erat quasi paruulus abusum patiens esses et cotidie expergiscereris timens qualem abusum proximum passurus esses.'" et "quamquam Georgius Bergolius mortuus est (r.i.p.) tamen quae mala ecclesiae intulit ea mala animis et ecclesiae unitati etiamnunc perspicue minacia manent....ex iis qui cardinales et episcopi eius consiliis haereticis cooperabantur multi in principatibus manent; eius multae et erroribus plenae litterae nullam prouocationem passae manent."

de abusu etiam hic Andrea Matricalis.

et hic referuntur sententiae Alberici Volcae liturgias nouas "rudes et tritas" et Paulum papam VI increpantis. etiam Albericus dissertat quomodo progressiuistae omnia ex parte sua sed ex altera nihil tolerent et hanc thesin exponit quod si quid concilium Vaticanum secundum proposuit indifferentismus erat.

2/07/2026

de feminismo sententiae nuper exhibitae

 
ex iis quae in natura feminina bona sunt aliqua hic Anna Burnia dissertat. praesertim quod cinema "ea uita mirabilis est" appellatur id cinema memorans de Maria Baiula dicit "semper operatur ad efficiendum ut ipsa illi [Georgio marito] portui salutari sit, ut ille domicilium habeat, ut ille sustentetur. numquam contendere conatur sed potius illi semper ardens et admirans adstat". 

aliqua autem quae mala sunt Hathira Donaldis hic memorat praecipue "quae ideologia iniustitiae passionem antehabet et hodie eorum qui in scholis tertiariis operantur partem magnam adducit et se obiectiuitati et rationi quippe quae uiri albi fabricauerint inimicam ostentat ea ideologia qualitatem femininam habet....nunc haud longum tempus est postquam ordo magistralis et pars discipularis et apparatus burellocraticus cuius pars maior feminina erat hanc sententiam amplexus est quod discipulorum 'salus' contra 'sermonem odii indicatiuum' qui illi periculosus esse dicebatur protegenda est. (uiri autem libertatem scholasticam et ueritatis quaesitionem sic antehabent ut non respiciant quomodo ullius animum inquisitio intellectualis afficere dicatur)....nunc etiam haud longum tempus est postquam scholae tertiariae claudebantur uel discipuli in dormitoriis ex regula contra morbum Couidicum imposita includebantur...haec qua omnis periculi toleratio amoueretur regula quippe qua detrimenta et emolumenta rationaliter librari non poterant in essentia feminina erat."

Helena Andreis de feminificatione hunc tractatum conscripsit. inter alia dicit quod ea quae uigilantia appellatur nihil aliud est quam morum femininorum pars, nam "omnibus iis quae uigilantiam putas inest femininum masculino antehabere: empathiam rationalitati, salutem periculi tolerationi, colligationem contentioni", quod ut in hoc libro dissertatur uiri quidem quisque ad ceteros tali modo qualis in bello prosit se gerunt feminae autem quisque ad ceteras tali modo qualis ad protegendos paruulos prosit se gerunt, quod "problema non est quod feminae quam uiri minus ingeniosae sint aut etiam quod actionis mutuae modi feminini ex ullo intellegendi modo obiectiuo deteriores sint sed est quod actionis mutuae modi feminini ad contingendas multarum et magnarum societatum uel systematum causas finales haud idonei sunt." 

Helenae tractatum sequens Anna Hinderscida hic scholas tertiarias dissertat.

Carola Gressa philosophiae doctrix librum nouum conscripsit. Carola de libro hic et hic loquitur. de Carola et eius libro est etiam hic tractatus.

1/27/2026

Iudaei et supersessionismus

 
Ioannes Montius philosophiae doctor hic exponit quomodo de Iudaeis Thomas Aquinas alia et Ioannes Duns Scotus alia monuerit et memorat quod praeualuerunt ea quae Ioannes monuerat. tamen quod ad supersessionismum pertinet non intellego cur eum Ioannes Montius deneget sed Briani Henricidis sententias hic expositas antehabeo.

1/08/2026

Mahumetismus et saecularismus: minae duplices

 
Sabatina Iacoba a Mahumetismo ad fidem Catholicam conuersa quae hunc librum conscripsit ut hic et hic refertur Mahumetismum dissertat praecipue quomodo Mahumetismus iis qui eum non colunt minax sit et quomodo in Europa duces non solum politici sed etiam ecclesiastici cultus Europaei et ipsorum Europaeorum impendio Mahumetistis faueant.

Georgius Vegellus autem quamquam ab eo de Russia etiamnunc dissentio tamen hic sapienter monet ut saecularismus caueatur.

1/07/2026

Somali in Minnesota


exempli gratia hic refertur quod in Minnesota Somali locis ubi paruulorum curam simularent usi sunt ut pecuniam a politia adipiscerentur. de hac re praecipue memoria digna est haec dissertatio in qua Aiana Hirsia Alia Somala argumentatur quod Somalis in ipsa Somalia mos est gentem populo et ciuitati et ceteris rebus antehabere et quod hunc morem Somali quando ex Somalia in alias terras se transferunt secum afferunt et quod ex hoc more Somali putant politiam esse opum fontem e quo quam plurima sibi raperent.

Somalorum fraudem etiam hic Ioannes Cassarus dissertat. de fraude generaliter quoque multa dicit.

1/06/2026

Donaldi Trumpi consilia et Nicolai Maduri captiuitas

 
edidit Donaldus Trumpus has litteras in quibus de harum ciuitatum foederatarum salute potentiaque et quomodo has ad alias ciuitates se habere oporteat exponit quid efficere uelit et quomodo efficere in animo habeat. 

illas autem litteras et Nicolai Maduri captiuitatem et quomodo eius captiuitas ad illas litteras pertineat in Principiis hic R. R. Reno dissertat.

1/01/2026

institutio liberalis


Veronicae Oldamae in Anglia praeceptricis sententiae hic referuntur cur lingua Latina discenda sit praecipue quia homines in cogitando instituat et ad intellegendas alias linguas adiuuet et ad cultus Romani et humani scientiam ferat.

in Principiis in hoc tractatu Petrus Leotardus dissertat qualis sit praeceptor et discipulus, ex qua dissertatione ego praeceptor hoc memoro: "necesse est ut praeceptor 'longaeuus' nonnullis rebus quas homo facere potest et in quas homo fingi potest ac quas discipuli etiamnunc eligere possunt moriatur. praeceptor in dilectione qua se immolet se durat et lusum puerilem abdicat et efficit ut quod certamen de uita et morte pro ueritate ipse agit id certamen discipuli gustent."

hoc aeuo quo rogatur utrum res memoriae mandare utile sit ex hoc tractatu hanc sententiam consideratione dignissimam arbitratus sum: "nisi nos [praeceptores] eorum [discipulorum] mentes rebus ueris impleuerimus res fictae se inferent."
 
quid sanctus Ioannes Henricus Neandrinus de scholis tertiariis putauerit hic dissertatur praecipue quod earum causa finalis est discipulos non ad munera parare sed ita instituere ut scientiam latam et cogitandi facultatem habeant. fortasse discipuli ita instituti, ut in hoc tractatu exponitur, contra intellegentiam artificialem in muneribus superstites esse maxime poterunt.

quid Leo papa XIV de institutione putet hic dissertatur praecipue quod institutione homines non ad consilia utilitarianistica sed ad res caelestes uertendi sunt.

ex hoc tractatu hanc sententiam memoro quod in praeceptorum formatione oportet duces scholasticos amicitiam spiritalem antehabere.

de intellectu et quomodo in eo homines inter se differant est hic tractatus.