in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
Donaldus Trumpus praeses die Martis hanc orationem habuit. orationis interpretatio hic est qua orationi fauetur. interpres argumentatur orationem de ciuis Americani dignitate esse. memoratur etiam ea pars in qua Donaldus dixit "si huic sententiae consentis surge et fauorem tuum exhibe: quod politiae Americanae officium primum est ciues quidem Americanos non autem aduenas illegitimos protegere" et pars quidem dextra surrexerunt pars autem sinistra non surrexerunt, quod ex testimonii supra dicti momento 53:20 uideri potest.
in illa interpretatione memoratur etiam haec oratio quam Marcus Rubius harum ciuitatum foederatarum minister rebus externis praefectus hoc mense Monachii habuit, ex qua oratione has partes Latine reddidi et ad Gregem Latine Loquentium misi: "ille murus infamis qui hanc nationem [Germanorum] in duas diffiderat cecidit atque eocum imperium malignum, ita ut pars orientalis et occidentalis rursum una facta sit. tamen huius uictoriae euphoria nos in errorem periculosum tulit: quod 'historiae finem', ut dicitur, ingressi essemus, quod omnis natio nunc democratia liberalistica futura esset, quod facti mercatu solo et commercio nexus nunc nationalitatis locum obtenturi essent, quod constitutus regulis ordo oecumenicus--quod uocabulum nimis adhibetur--nunc eorum quae nationi prosint locum obtenturus esset, quod nunc mundum nullos limites habentem inhabitaturi essemus ubi omnes mundi ciues fierent. haec sententia stulta erat quippe in qua nec natura humana neque ea quae ab quinque milibus annorum et pluribus historiae humanae litteris mandatae discuntur considerabantur. ille autem error nobis magno impendio erat. nam in eo mercatus liberi et ineffrenati uisionem dogmaticam amplexi sumus etiam dum aliquae nationes oeconomias suas protegentes societatibus suis subsidia dant ut societates nostras systematice debilitarent....auctoritatis politicae nostrae operationem societatibus internationalibus magis tradebamus....et ut mundum nullos limites habentem consequeremur multitudini aduenarum quasi undae uenienti ianuas aperuimus, qualis unda numquam antea facta est sed consortiorum nostrorum cohaerentiae et cultus nostri continuitati et populi nostri posteritati periculosa est....nam quod ad ciuitates Americanas foederatas et Europam pertinet nos oportet una esse....unius cultus partes sumus: cultus occidentalis....illum defendimus: cultum magnum cuius cultoribus est omnis quidem causa cur in eius historia gloriemur et de eius posteritate fiduciam habeamus hoc autem consilium ut eorum quae ei in rebus politicis et oeconomicis contingent auctores semper simus."
mihi de Georgio Hegelio philosopho paulum scienti hic tractatus in Principiis auxilio erat.
Carola Gressa quoddam problema hic dissertat. deinde Maria Clerica ut hic refertur hoc exemplum dat. interim ut hic in Principiis refertur Laura Agrestis eorum qui parti dextrae politicae fauent tres species nouiores dissertare conatur. etiam de aliquibus rebus quae ad feminas pertinent quid Sinenses faciant hic refertur. sed in his ciuitatibus foederatis uir qui se feminam putat, ut hic et hic refertur, uxorem et filium et se interfecit. eorum qui de sexu confusi alios interfecerunt index hic est.
in uigiles niuem aliqui iecisse hic referuntur sed Zoranus Mandanius criminibus aduersari dicitur.
de discipulis qui ex schola ad actionem politicam egressi macellum perturbauerunt hic.
de uiro inter actiones politicas interfecto hoc in Principiis.
praeceptricis dissertantis quid ad discipulos efficax sit sententiae hic referuntur.
de Roberto Ludouico Stephanide dissertatio ex eius biographia noua orta hic in Principiis est.
Iosephus Holmesius hic in Principiis id quam spiritalitatem femininam appellat dissertat. ego autem scilicet dicam quod ea quae prima spiritalitate feminina mouebatur erat ipsa Eua femina prima quippe quae illis uerbis adducta est: "nequaquam morte moriemini! scit enim Deus quod quocumque die ex eo manducaueritis aperientur oculi uestri et ut Deus sic eritis bonum et malum scientes." Iosephi dissertationi inest etiam alia bona pars in qua is dissertat quomodo uiri et feminae inter se differant: quod feminae quidem animo fidere magis solent et magis empathia mouentur et in hominum necessitudinibus magis concordiam et aequalitatem in loco primo ponunt uiri autem rationem animo et regulas empathiae et graduum systemata aequalitati antehabent. tamen in quadam parte is errat ubi monet ut res masculinae et femininae commisceantur uel in libramine habeantur. nam masculinum est ducere.
synodalitatem nouissimam dissertat Robertus Matthaeus hic praesertim unde ea orta sit et Robertus Baro episcopus hic et Iosepus cardinalis Zen hic et hic.
Ioannes Zulsdorfus sacerdos eas litteras quas Arturus cardinalis Rochus ad collegas scripsit hic et hic dissertat.
Gregorius Pippius hic et hic earum litterarum quae "sacrosanctum concilium" appellantur abusum dissertat et quomodo ecclesia cathedralis Mantuana iconoclasmum nouissimum patiatur.
de archiepiscopis Neoeboracensibus cardinalibus Timotheo Dolano hic et Ioanne Concobaride hic.
Alcuinus Ridus sacerdos hic sanctam Missam dissertat: "quae res noua edita et specialiter fabricata ut 'homo modernus' modo pleno et fructifero participaret panacea summa fore modo aduertissamentali dicebatur ea res quam liturgiam modernam dico simpliciter sedes non impleuit" et "ritibus uetustioribus multo plura sunt quae ii dent."
Dominicus Grigius hic problemata quae hoc aeuo in ecclesia sunt dissertat: "homini fidem Catholicam colenti per Francisci papae pontificatum uiuere 'erat quasi paruulus abusum patiens esses et cotidie expergiscereris timens qualem abusum proximum passurus esses.'" et "quamquam Georgius Bergolius mortuus est (r.i.p.) tamen quae mala ecclesiae intulit ea mala animis et ecclesiae unitati etiamnunc perspicue minacia manent....ex iis qui cardinales et episcopi eius consiliis haereticis cooperabantur multi in principatibus manent; eius multae et erroribus plenae litterae nullam prouocationem passae manent."
de abusu etiam hic Andrea Matricalis.
et hic referuntur sententiae Alberici Volcae liturgias nouas "rudes et tritas" et Paulum papam VI increpantis. etiam Albericus dissertat quomodo progressiuistae omnia ex parte sua sed ex altera nihil tolerent et hanc thesin exponit quod si quid concilium Vaticanum secundum proposuit indifferentismus erat.
ex iis quae in natura feminina bona sunt aliqua hic Anna Burnia dissertat. praesertim quod cinegramma "ea uita mirabilis est" appellatur id cinegramma memorans de Maria Baiula dicit "semper operatur ad efficiendum ut ipsa illi [Georgio marito] portui salutari sit, ut ille domicilium habeat, ut ille sustentetur. numquam contendere conatur sed potius illi semper ardens et admirans adstat".
aliqua autem quae mala sunt Hathira Donaldis hic memorat praecipue "quae ideologia iniustitiae passionem antehabet et hodie eorum qui in scholis tertiariis operantur partem magnam adducit et se obiectiuitati et rationi quippe quae uiri albi fabricauerint inimicam ostentat ea ideologia qualitatem femininam habet....nunc haud longum tempus est postquam ordo magistralis et pars discipularis et apparatus burellocraticus cuius pars maior feminina erat hanc sententiam amplexus est quod discipulorum 'salus' contra 'sermonem odii indicatiuum' qui illi periculosus esse dicebatur protegenda est. (uiri autem libertatem scholasticam et ueritatis quaesitionem sic antehabent ut non respiciant quomodo ullius animum inquisitio intellectualis afficere dicatur)....nunc etiam haud longum tempus est postquam scholae tertiariae claudebantur uel discipuli in dormitoriis ex regula contra morbum Couidicum imposita includebantur...haec qua omnis periculi toleratio amoueretur regula quippe qua detrimenta et emolumenta rationaliter librari non poterant in essentia feminina erat."
Helena Andreis de feminificatione hunc tractatum conscripsit. inter alia dicit quod ea quae uigilantia appellatur nihil aliud est quam morum femininorum pars, nam "omnibus iis quae uigilantiam putas inest femininum masculino antehabere: empathiam rationalitati, salutem periculi tolerationi, colligationem contentioni", quod ut in hoc libro dissertatur uiri quidem quisque ad ceteros tali modo qualis in bello prosit se gerunt feminae autem quisque ad ceteras tali modo qualis ad protegendos paruulos prosit se gerunt, quod "problema non est quod feminae quam uiri minus ingeniosae sint aut etiam quod actionis mutuae modi feminini ex ullo intellegendi modo obiectiuo deteriores sint sed est quod actionis mutuae modi feminini ad contingendas multarum et magnarum societatum uel systematum causas finales haud idonei sunt."
Helenae tractatum sequens Anna Hinderscida hic scholas tertiarias dissertat.