in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

1/27/2026

Iudaei et supersessionismus

 
Ioannes Montius philosophiae doctor hic exponit quomodo de Iudaeis Thomas Aquinas alia et Ioannes Duns Scotus alia monuerit et memorat quod praeualuerunt ea quae Ioannes monuerat. tamen quod ad supersessionismum pertinet non intellego cur eum Ioannes Montius deneget sed Briani Henricidis sententias hic expositas antehabeo.

1/08/2026

Mahumetismus et saecularismus: minae duplices

 
Sabatina Iacoba a Mahumetismo ad fidem Catholicam conuersa quae hunc librum conscripsit ut hic et hic refertur Mahumetismum dissertat praecipue quomodo Mahumetismus iis qui eum non colunt minax sit et quomodo in Europa duces non solum politici sed etiam ecclesiastici cultus Europaei et ipsorum Europaeorum impendio Mahumetistis faueant.

Georgius Vegellus autem quamquam ab eo de Russia etiamnunc dissentio tamen hic sapienter monet ut saecularismus caueatur.

1/07/2026

Somali in Minnesota


exempli gratia hic refertur quod in Minnesota Somali locis ubi paruulorum curam simularent usi sunt ut pecuniam a politia adipiscerentur. de hac re praecipue memoria digna est haec dissertatio in qua Aiana Hirsia Alia Somala argumentatur quod Somalis in ipsa Somalia mos est gentem populo et ciuitati et ceteris rebus antehabere et quod hunc morem Somali quando ex Somalia in alias terras se transferunt secum afferunt et quod ex hoc more Somali putant politiam esse opum fontem e quo quam plurima sibi raperent.

Somalorum fraudem etiam hic Ioannes Cassarus dissertat. de fraude generaliter quoque multa dicit.

1/06/2026

Donaldi Trumpi consilia et Nicolai Maduri captiuitas

 
edidit Donaldus Trumpus has litteras in quibus de harum ciuitatum foederatarum salute potentiaque et quomodo has ad alias ciuitates se habere oporteat exponit quid efficere uelit et quomodo efficere in animo habeat. 

illas autem litteras et Nicolai Maduri captiuitatem et quomodo eius captiuitas ad illas litteras pertineat in Principiis hic R. R. Reno dissertat.

1/01/2026

institutio liberalis


Veronicae Oldamae in Anglia praeceptricis sententiae hic referuntur cur lingua Latina discenda sit praecipue quia homines in cogitando instituat et ad intellegendas alias linguas adiuuet et ad cultus Romani et humani scientiam ferat.

in Principiis in hoc tractatu Petrus Leotardus dissertat qualis sit praeceptor et discipulus, ex qua dissertatione ego praeceptor hoc memoro: "necesse est ut praeceptor 'longaeuus' nonnullis rebus quas homo facere potest et in quas homo fingi potest ac quas discipuli etiamnunc eligere possunt moriatur. praeceptor in dilectione qua se immolet se durat et lusum puerilem abdicat et efficit ut quod certamen de uita et morte pro ueritate ipse agit id certamen discipuli gustent."

hoc aeuo quo rogatur utrum res memoriae mandare utile sit ex hoc tractatu hanc sententiam consideratione dignissimam arbitratus sum: "nisi nos [praeceptores] eorum [discipulorum] mentes rebus ueris impleuerimus res fictae se inferent."
 
quid sanctus Ioannes Henricus Neandrinus de scholis tertiariis putauerit hic dissertatur praecipue quod earum causa finalis est discipulos non ad munera parare sed ita instituere ut scientiam latam et cogitandi facultatem habeant. fortasse discipuli ita instituti, ut in hoc tractatu exponitur, contra intellegentiam artificialem in muneribus superstites esse maxime poterunt.

quid Leo papa XIV de institutione putet hic dissertatur praecipue quod institutione homines non ad consilia utilitarianistica sed ad res caelestes uertendi sunt.

ex hoc tractatu hanc sententiam memoro quod in praeceptorum formatione oportet duces scholasticos amicitiam spiritalem antehabere.

de intellectu et quomodo in eo homines inter se differant est hic tractatus.