5/25/2015

quid cibus et consortium et actio corporalis ad longam uitam conferant

ut hic refertur, in quibus regionibus homines diutissime uiuunt in iis regionibus multa manducantur carbohydrata complicia et praesertim fabae. tamen ex iis quae in quibusdam Sardiniae uicis notata sunt proponitur haec thesis quod ad longam uitam nonnihil confert etiam uiuendi modus cui inest multa actio corporalis et multum consortium.