in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label Poloni. Show all posts
Showing posts with label Poloni. Show all posts

6/15/2026

memoratu digna


aliqua quae Ioanni Zulsdorfo sacerdoti animum tenent me similiter afficiunt. etiam hic ubi aliquid scripsi. 

Anna quoque Bernarda aliquid memoratu dignum imposuit.

de Eusebio Caesariensi hic et de Ioanne Sobiscio Poloniae rege hic.

Eduardus Habsburgensis sanctam missam hic dissertat.

4/15/2026

gaude, mater Polonia

 
in hoc libro uita sancti Stanislai et hoc carmen:

gaude, mater Polonia
prole fecunda nobili,
summi regis magnalia
laude frequenta uigili

cuius benigna gratia
Stanislai pontificis
passionis insignia
signis fulgent mirificis.

hic certat pro iustitia;
regis non cedit furiae;
stat pro plebis iniuria
Christi miles in acie

tyranni truculentiam
qui dum constanter arguit
martyrii uictoriam
membratim caesus meruit.

nouum pandit miraculum
splendor in sancto caelitus.
redintegrat corpusculum
sparsum caelestis medicus.

sic Stanislaus pontifex
transit ad caeli curiam
ut apud Deum opifex
nobis imploret ueniam.

poscentes eius merita
salutis dona referunt.
morte praeuenti subita
ad uitae portum redeunt.

cuius ad tactum anuli
morbi fugantur turgidi.
ad locum sancti tumuli
multi curantur languidi.

surdis auditus redditur
claudis gressus officium
mutorum lingua soluitur
et fugatur daemonium.

ergo, felix Cracouia
sacro dotata corpore,
Deum qui fecit omnia
benedic omni tempore.

sic trinitati gloria
laus honor iubilatio.
in martyris uictoria
sit nobis exultatio.

10/20/2025

gentis Polonae gloria

 
in sancti Ioannis Cantii honorem carmen quod Gregorius Pippius hic refert.

gentis Polonae gloria
clerique splendor nobilis
decus Lycaei et patriae
pater, Ioannes inclite.

legem superni numinis
doces magister et facis.
nil scire potest; sedulo
legem nitamur exsequi.

apostolorum limina
pedes uiator uisitas;
ad patriam ad quam tendimus
gressus uiamque dirige.

urbem petis Ierusalem;
signata sacro sanguine
Christi colis uestigia
rigasque fusis fletibus.

acerba Christi uulnera,
haerete nostris cordibus
ut cogitemus consequi
redemptionis pretium.

te prona mundi machina,
clemens, adoret, Trinitas,
et nos noui per gratiam
nouum canamus canticum.

7/26/2025

quid in Polonia fiat

 
politiae Polonicae duces, ut hic (cf. hic) refertur, pontificis summi ministro questi sunt propterea quod existimant quod episcopi Polonici quaedam dicentes "faciunt ut Poloni Germanique alteri ad alteros minus beneuole agant et politiam calumniantur et clare ostendunt se societatibus nationalisticis fauere."

Georgius Vegellus hic hanc theologi sententiam memorat:"quae libertatis sententia in Poloniam aetatis mediae parte summa uenit ea erat sententia Gulielmi Occami quod libertas est simpliciter ex uoluntate agere potius quam Thomae Aquinatis quod libertas ueritate limitatur et bonitati seruit et ratione ducitur."

1/27/2025

8/03/2017

floreat Cechia et Hungaria et Polonia


ut hic refertur, contra Cechos et Hungaros et Polonos quippe qui profugos a Graecia et Italia suscipere nolint Unio Europaea agit. Cechi autem et Hungari et Poloni resistant! si autem Graeci et Itali tot profugos in terra sua habere nolunt eos oportet profugos non suscipere. nam si Graeci et Itali profugos non susciperent non posceretur ut iis Cechi et Hungari et Poloni subuenirent. interim Demetrius Abrahamides profugorum praetor alios populos et praesertim Suecos quippe qui multos profugos susceperint laudat. acciditne autem in Cechia uel Hungaria uel Polonia talis res qualis est haec quod in Suecia ex iis tribus uiris qui, ut hic refertur, feminae stuprum participauerunt et prosopobiblio emiserunt duo, ut hic refertur, in Afghania nati erant? nil mirum est quod, ut hic refertur, Europaeos iniuriae sexuales a profugis uel aduenis illatae magis perturbant.

porro si Mahumetismus ut a progressiuis asseritur sic benignus est, cur tot homines a ciuitatibus Mahumetanis discedere uolunt?