Euae et Adami peccata quomodo inter se differant
hic Carolus Papa sacerdos exponit quomodo Euae et Adami peccata inter se differant. memoratur haec sancti Pauli sententia: "Adam enim primus formatus est deinde Eua; et Adam non est seductus, mulier
autem seducta in praeuaricatione fuit" (1 ad Timotheum 2.13-14). nam Eua ipsa se seductam ibi confitetur ubi dicit "serpens decepit me, et comedi" (Genesis 3.13), et Carolus Papa addit "quas facultates feminae generalius exhibent inter eas facultates sunt spiritalitas naturalis et unitati pacique in familiae corde esse. quae facultates quamquam mirabiles sunt tamen rebus quibusdam modis se habentibus efficere possunt ut homo ei quod est decipi pateat. nam homo si pacem facere appetit adduci potest ut errori et peccato aliquid medii concedat. et quamquam rebus spiritalibus patere per se bonum est tamen sunt concipiendarum rerum spiritalium modi quibus hominem non patere oportet. non solum ita fieri potest ut femina illis [erroribus] magis pateat sed etiam si illis concedat fortasse maritum et alios pulchritudine adducere iniuste possit ne meliora sequantur." Adamus autem qui Deo dixit "mulier...ipsa dedit mihi de ligno, et comedi" (Genesis 3.12) a Carolo Papa dicitur in hoc peccauisse "quod ad sinendam uxorem se temptare uoluntate patebat;" ergo ei Deus dixit "audisti uocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes" (Genesis 3.17).