sanctus Augustinus de androgynis
Deus enim creator est
omnium qui ubi et quando creari quid oporteat uel
oportuerit ipse nouit sciens uniuersitatis pulchritudinem
quarum partium uel similitudine uel diuersitate
contexat. sed qui totum inspicere non potest tanquam
deformitate partis offenditur quoniam cui congruat
et quo referatur ignorat. pluribus quam quinis
digitis in manibus et pedibus nasci homines nouimus
et haec leuior est quam illa distantia sed
tamen absit ut quis ita desipiat ut existimet in numero
humanorum digitorum errasse Creatorem quamuis
nesciens cur hoc fecerit. ita etsi maior diuersitas
oriatur scit ille quid egerit cuius opera iuste nemo
reprehendit. apud Hipponem-Diarrhytum est
homo quasi lunatas habens plantas et in eis binos
tantummodo digitos similes et manus. si aliqua gens
talis esset illi curiosae atque mirabili adderetur historiae. num igitur istum propter hoc negabimus ex
uno illo qui primus creatus est esse propagatum? androgyni quos etiam Hermaphroditos nuncupant
quamuis admodum rari sint difficile est tamen ut
temporibus desint in quibus sic uterque sexus apparet
ut ex quo potius debeant accipere nomen incertum
sit; a meliore tamen, hoc est a masculino,
ut appellarentur loquendi consuetudo praeualuit. nam
nemo unquam androgynaecas aut Hermaphroditas
nuncupauit. ante annos aliquot nostra certe memoria
in oriente duplex homo natus est superioribus
membris inferioribus simplex; nam duo erant capita
duo pectora quatuor manus; uenter autem unus
et pedes duo sicut uni homini et tam diu uixit ut
multos ad eum uidendum fama contraheret. quis autem
omnes commemorare possit humanos fetus longe
dissimiles his ex quibus eos natos esse certissimum
est? (De ciuitate Dei 16.8)