in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

4/15/2026

gaude, mater Polonia

 
in hoc libro uita sancti Stanislai et hoc carmen:

gaude, mater Polonia
prole fecunda nobili,
summi regis magnalia
laude frequenta uigili

cuius benigna gratia
Stanislai pontificis
passionis insignia
signis fulgent mirificis.

hic certat pro iustitia;
regis non cedit furiae;
stat pro plebis iniuria
Christi miles in acie

tyranni truculentiam
qui dum constanter arguit
martyrii uictoriam
membratim caesus meruit.

nouum pandit miraculum
splendor in sancto caelitus.
redintegrat corpusculum
sparsum caelestis medicus.

sic Stanislaus pontifex
transit ad caeli curiam
ut apud Deum opifex
nobis imploret ueniam.

poscentes eius merita
salutis dona referunt.
morte praeuenti subita
ad uitae portum redeunt.

cuius ad tactum anuli
morbi fugantur turgidi.
ad locum sancti tumuli
multi curantur languidi.

surdis auditus redditur
claudis gressus officium
mutorum lingua soluitur
et fugatur daemonium.

ergo, felix Cracouia
sacro dotata corpore,
Deum qui fecit omnia
benedic omni tempore.

sic trinitati gloria
laus honor iubilatio.
in martyris uictoria
sit nobis exultatio.