in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
Anna Bernarda hic scribens mihi notam hanc sancti Ignatii sententiam fecit: "hostis [Satanas] feminae similiter agit quod contra uoluntatem suam debilis est sed ualidus solummodo in cupidine est. nam ut feminae cum uiro iurgantis natura est fortitudinem amittere ac fugere quando ei uir se audacem exhibet sed si uir fortitudinem amittere et fugere incipit feminae furor et odium et ferocitas ualde magna fit et omnes fines superat sic eodem modo hostis nostri natura est labefieri et fortitudinem amittere ita ut eius illecebrae fugiant quando homo qui se in rebus spiritalibus exercet quasi antipodum modo contra illecebras agens iis se audacem exhibet sed si is qui se exercet illecebram subiens timere et fortitudinem amittere incipit in terrae facie non est tam ferox bestia quam naturae humanae hostis consilia maligna malitia semper crescente exsequens." (exercitia spiritalia, de discernendis spiritibus, regula duodecima)
Laurentius Chappus theologiae doctor hic dissertans quomodo Vincentius Palius archiepiscopus se theologiam moralem mutare uelle hic professus sit arbitratur quod Vincentius et alii similiter cogitantes postulant ut, ut summatim dicatur, in actuum consideratione utrum actus bonus an malus sit eius qui agit habitus eius quod agitur naturae antehabeatur fortasse etiam adeo ut eius quod agitur natura nullatenus consideretur. porro quae pericula Vincentius philosophiae morali infert de iis periculis Robertus Baro episcopus hic scribit.
de eo cogitandi modo quo hominis habitus actus naturae antehabetur Catharina Laurentia Mola philosophiae doctrix hic argumentatur quod talis cogitatio in Ioannis Pauli papae II (Veritatis splendor 71-73) Benedictique papae XVI (Deus caritas est) Georgiique Bergolii (Amoris laetitia 305) operibus et in iis concilii Vaticani secundi litteris quae "Dignitatis humanae" (2-3) appellantur inueniri potest. talem cogitationem Catharina etiam Cartesianam esse arbitratur.
Ioannes Grondelius autem philosophiae doctor hic etiam quasdam minas philosophiae morali factas dissertat quod hominis indiuidui contra regulam agentis excusatio iterum atque iterum proposita ad hoc fert ut regula annihiletur. haec est, ut mihi uidetur, pars eius problematis quod Laurentius et Catharina dissertant quod non ab actu sed ab homine bonitatis et malitiae consideratio initium capiat.
ex Petro Quasneuio philosophiae doctore et Ioanne Zulsdorfo sacerdote epistola in qua Iosephus cardinalis Ratzinger docet "memoratu dignum est quod quo modo missale nouum illatum est is modus ab ecclesiae consuetudinibus legalibus institutis deficit" et "ex altera parte missalis noui problema in hoc subsistit quod id ab hac rerum priorum serie quae et ante et post Pium V perstiterat deficit et librum totum nouum (tamen materia uetere fabricatum) creat. eo porro illato illud quod prius ortum erat quodam modo sic uetitum est ut numquam aetatibus prioribus quicquam in ecclesiae lege et liturgia uetitum erat. ex ea scientia quam de concilii disputationibus habeo et orationibus quas patres conciliares tunc habuerunt iterum lectis certo profiteri possum hoc illis in animo non fuisse."
illa in eo quod nouissimum imposui memorata thesis etiam hic defenditur. contra eos autem qui exempli gratia hic ex parte politica sinistra harum ciuitatum foederatarum conditores uituperant est haec responsio. eorum autem qui ex parte politica dextra harum ciuitatum foederatarum conditores uituperant exemplum est hoc et in thesi tricesima prima hic. hic autem defenditur thesis quod is qui liberalismus hodie appellatur neque eorum qui has ciuitates foederatas condiderunt philosophia erat neque ex eorum philosophia ex necessitate oritur. Leonis autem papae XIII sententiae hic sunt.
de libris ad res politicas pertinentibus hic et hic.
de muneribus Seattuli amissis hic et eius populo hic.
de aliquibus rebus ad morbum couidicum pertinentibus hic et hic et hic et hic.
haec sunt aliqua quae progressiuistae nuper dixerunt scripserunt fecerunt. Iasmina Crocita ut hic et hic refertur in blatiendo perseuerat. Antonia Marraria hic "uiolentiam eorum actuum quibus homo domo conducticia expellatur" memorat. uir qui se feminam putat, ut hic refertur, existimat se quippe qui carmina scribat senatoratu dignum esse. Andreas Brianides de ea quae "quando politia euerti incepta erit prima ad murum" ponetur scripsisse hic refertur. de Darialisa Auila Caballaria hic et hic. de femina quae quisquiliarum receptaculum furata est hic et hic. de Iacobo Talarico hic et hic et hic. de Timotheo Valtio gubernatore Minnesotano qui uiro qui puellam stuprauerat poenam remisit hic.
ex hoc et hoc refertur Ioannes Haltestedus qui antea alii uiro quondam amatori minatus esse iudicatus erat nuperius uiolentiam scholae Catholicae et gubernatoris Nebrascani progeniei minatus esse.
contra eos qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt actio hic et hic refertur. in huius relationis pagina 23 refertur quod populi Americani 80 quidem partes centesimae uolunt eos qui dum in his ciuitatibus foederatis contra legem sunt aliud scelus fecerunt expelli. est etiam haec relatio.
ut hic refertur, in Noua Caesarea 6600 homines qui ciues non sunt eorum quibus suffragari licet matriculae inscripti sunt et 400 suffragati sunt.
ut hic refertur, aliqui qui societatem progressiuisticam ducebant dicuntur pecuniam aliis qui in extremae partis politicae dextrae societatibus erant dedisse. alia autem femina quondam Arcadiae oppidi Californiani dux hic refertur pro communistis Sinensibus egisse.
Michael Ioannides hic de aliquibus partis politicae sinistrae fautoribus refert.
sententiae de relatione per uniuersitatem Yalensem meam edita hic.
est thesis quod altera series actuum quibus coloni Americani se Angliae rege separauerunt et altera series actuum quibus Franci feudalismo finito politias nouas condiderunt inter se ualde dissimiles erant. quae thesis exempli gratia hic et in eo libro quem Petrus Volfgangus hic memorat et ab Friderico Gentio aliisque qui hic memorantur et hic a Roberto Matthaeo defenditur.
de casibus nuperrimis sententias exponit Clarentius Thomas iudex in huius datothecae paginis 28-35 "ii qui ciues non sunt nulla protectionis aequalis iura apud apud politiam foederalem habent" et in huius datothecae pagina 35 "quod uir se feminam esse credit non ideo ei est in lege ius quo contra feminas contendat" et in pagina 36 "uiri et pueri dysphoriam generis sexualis nec feminae nec puellae sunt etsi se esse credunt. nam sexus immutabilis naturae humanae pars 'biologica' est....dyadicus est, et uir femina puer puella uocabula sunt quae ad utriusque sexus homines adultos et paruulos se habent....lingua autem uti ut res uerae obscurae fiant--'curae absentiam erga ueritatem' exhibere--populo mentiri est et desinere conciues 'ut aequales' tractare" quam sententiam a Iosepho Pipero (linguae abusus potestatis abusus 17, 21) sumit. scilicet transgenerismi fautores dicent Clarentium quippe qui solum de sexu loquatur et de genere sexuali nil cogitet errare sed ego dico Clarentium modo idoneo loqui; nam nullum est genus sexuale. in huius autem datothecae paginis 93-96 Clarentius narrat quomodo aliqui in his ciuitatibus foederatis nati ciues non existimati sint.