in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

8/29/2026

paruulorum et adulescentium et iuuenum institutio

 
quod in uniuersitate Columbiana discipuli sic instituuntur ut de quibus rebus nihil sciunt de iis rebus quasi scientes loquantur hic dissertatur.

quod in scholis Catholicis hi libri legendi sunt: sanctorum uitae et patrum antiquorum qui in solitudine incolebant sententiae et fidei Christianae ortus et Blasii Pascalis sententiae et Alexandri Papae de homine epistola prima hic dissertatur.

Iosephus Ioannides multas theses praesertim quod paruulorum institutio atheistica nihil prodest hic proponit.

de usu et abusu aliquarum inuentarum indagatione rerum hic dissertatur.

quod Dorothea Sigaria quae "Discendi instrumenta amissa" librum conscripsit triuium antiquum et ea quae de paruulorum progressu comperta erant coniunxit hic dissertatur.

8/15/2026

episcoporum sententiae


Roberti Mutsartii episcopi epistola ad papam Leonem XIV palam missa hic est.

Mariani Elegantis episcopi sententiae hic sunt.

8/13/2026

quatenus fontes litterarii credibiles sint


in eo blogo qui Nouus Motus Liturgicus appellatur saepe tractatur haec quaestio quatenus fontes litterarii credibilitatem habeant exempli gratia hic et hic.

8/11/2026

nonnulla uocabula

 
de participii usu: "legem dantem" "legem accipientem" hic.

de eo quod est assumere hic.

de eo quod est tectum hic: in ea sancti Stephani ecclesia quae in monte Caelio est hoc parti excelsae inscriptum est: "aspicis auratum caelesti culmine tectum astriferumque micans praeclaro lumine uultum".

ubi Pius papa XII de autobirotarum usoribus scripsit hic et hic in paginis 221-222.

de arbitrio et uoluntate hic.

de ideologia hic.

de eo quod est "supra" hic. ex hoc autem noto "posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso" et ex hoc et hoc "super sellam" et ex hoc et in huius datothecae pagina 19 "super sedile" et ex hoc "super craticulam".

de comprehendo sanctus Thomas Aquinas: "comprehensio nihil aliud nominat quam tentionem alicuis rei iam praesentialiter habitae sicut aliquis consequens aliquem dicitur eum comprehendere quando tenet eum" (IaIIae.4.3) quod hic Anglice redditur: "comprehension means nothing but the holding of something already present and possessed: thus one who runs after another is said to comprehend [In English we should say 'catch.'] him when he lays hold on him."

8/10/2026

uiri et feminae

 
in hoc cinegrammate Christina Gratia Fabra et eius cinegrammatis de quo loquitur relator de natura uirili femininaque et de aliis rebus multa memoria digna dicunt praesertim de ducendo ordineque 34:54-38:53 et de creandi facultate 43:53-49:42 et de eo quod est aliis usui esse 49:49-51:27.

8/08/2026

libri quos legere uolo et alienae de iis opiniones

 
de sancto Thoma Moro: liber et opinio

de huius saeculi martyribus: liber et opinio

de iis quae in ecclesia post concilium Vaticanum secundum facta sunt: liber et opinio et opinio

de sancta Missa Latina liber et ad opiniones nexus

de sacramentis et ritibus: liber et opinio

de Romanitate liber et opinio

de Gulielmi Saxperi operibus et scholaribus: liber et opinio

de sexibus: liber et opinio

de normarum sexualium euersione: liber et opinio

de puellis: liber et opinio

de genere sexuali: liber et opinio


de historia fidei Christianae et Christianis libri et opiniones

8/07/2026

quid in Castris Septensibus factum sit

 
Nathanus Pincouius hic analysin exponit.

8/05/2026

lingua Latina in ecclesia

 
Dauid Berger theologiae doctor hic Anglice redditus in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur refert quod Franciscus Capitulus comperit quod plures quam 65 partes centesimae cardinalium Latine nesciunt. Dauid scribit "pertinet quaestio haec possitne ecclesia ea quae ipsa accepit fideliter tradere si ii quibus mandatum est ut eam haereditatem protegant ad eam linguam qua tanta illius haereditatis pars tradita est accessum immediatum non iam habent." pertinet autem problema hoc quod ex iis quibus per munera ecclesiastica mandatum est ut ecclesiae haereditatem protegant multi illam haereditatem contemnunt.

8/01/2026

paruulorum et adulescentium institutio

 
de paruulorum institutione sententiae Catholicae hic.

quomodo indigetur ut uiri praeceptores sint hic.

de institutione arithmetica hic.

quomodo Platonis Rem publicam doceri oporteat hic.