in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

8/27/2025

de promittendo et pollicendo


Crombius in Gymnasio collegit has Ciceronis sententias per quas patet quid inter promittendum et pollicendum intersit:

Cicero ad Caesarem in epistola dicit "neque mehercule minus ei prolixe de tua uoluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri."

Cicero in oratione pro Plancio dicit "nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar sed de horum erga me beneuolentia promittebam."

ergo, ut Crombius dicit, et promittere et polliceri exspectationem habent sed polliceri solum fidem dat. nam Cicero fidem dare potest non de alio sed solum de se. scilicet fieri potest et ut aliquis aliquid de se promittat. tamen id quod Crombius dicit non pro certo habeo. nam exempli gratia memoratur hic haec sententia de Iesu Christo "qui latroni deprecanti omisit delictum, promittens ei uoluntate gratissima paradisum" et hic et hic haec sententia in qua homo a Deo petit "id desiderare quod promittis." 

Crombius dicit etiam id quod aliquis promittat saepius bonum esse, sed fieri posse ut aliquis malum promittat, ut Vergilius in Aeneidos libro secundo: "promisi ultorem et uerbis odia aspera moui." id autem quod aliquis polliceatur bonum semper esse.

8/18/2025

sanctae Mariae Bernardae et cuiusdam hominis uisitantis dialogus

 
ut in hoc libro refertur et in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Anglice redditur:

HOMO VISITANS: accepistine in grotta Lordana aut postea ullas reuelationes quae ad Franciae tempus futurum et fatum pertinent? nonne uirgo beata ullam monitionem Franciae uel ullas minas rettulit?

MARIA BERNARDA: neque accepi nec rettulit.

HOMO VISITANS: nonne quod Borussi portis nostris adsunt ideo sic moueris ut timeas?   

MARIA BERNARDA: nullatenus timeo.

HOMO VISITANS: ergo nihil est quod timeatur?

MARIA BERNARDA: timeo solos eos qui fidem Catholicam male colunt.  

HOMO VISITANS: nihil aliud times?

MARIA BERNARDA: nihil aliud timeo.

8/15/2025

"Amoris laetitia" etiamnunc

 
Brianus Harrison sacerdos in hac epistola quam ad Leonem papam XIV scripsit bene exponit quid de iis litteris quae "Amoris laetitia" appellantur sit problema.

8/12/2025

quid hodie fecerim


hodie iter faciens ut libros dominum priorem habentes emerem scholam in qua Nathanus Halus docuit inueni.


Nathanus Halus in hac ciuitate Connecticutensi anno Domini 1755 natus et gradu in uniuersitate scholarium Ialia mea donatus munere praeceptorio fungebatur priusquam militabat. ab Anglis moriturus dixit "me huius solius paenitet quod unam uitam solam pro patria amittendam habeo." 




8/06/2025

Mariani Elegantis episcopi et Roberti Matthaei sententiae

 
Marianus Elegans episcopus cuius sententiae de synodo hic et de litteris titulo "episcopo Romano" hic referuntur in colloquio hic imposito de immigratione et Mahumetismo loquens inter alia dicit "Mahumetismus fidei Christianae contraria religio est....Mahumetismus simul etiam regendi systema est et fidei Christianae libertatique minatur....ubicumque Mahumetismus regit fides Christiana supprimitur" et "ii [Mahumetistae] quo studiosiores sunt eo magis Alcoranum et legem Mahumetanam in politia adhibere cupiunt. ea cupido pars Mahumetismi uera est. ea non Mahumetismi ad res politicas redacti sed ipsius Mahumetismi est."

de libertate autem Robertus Matthaeus hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur refert quomodo hic blogus Italicus demptus restitutus sit, et quomodo ecclesiae libertas in iis regionibus et in eo cultu qui occidentalis dicitur sed non alibi protegatur.

8/05/2025

tela atomica


huius tractatus, quem Bernardus Costa sacerdos de telis atomicis scripsit, aliquae partes hic Anglice redditae sunt.

8/04/2025

domina nostra

 
de domina nostra amnis lupi hic tractatus utilis est.

Antonius Nebrissensis in dictionario ex Catalano in Latinum sermonem: "Guadalupe. amnis lupi."

eorum quae in Asia occidentali fiunt analyses


hic et hic.

8/01/2025

quaedam Iosepho Baedine praeside facta

 
quid Iosephi Baedinis praesidis ministri de parentibus et fidei Catholicae cultoribus fecerint hic et hic refertur.

Michael Ludouicus et Iacobus Martinus sacerdos

 
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic dicit hanc esse "Michaelis Ludouici obruitionem definitiuam."

a Laurentio Chappo philosophiae doctore scriptum est hic id quod Iacobi Martini sacerdotis obruitionem definitiuam dicam.