in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

9/27/2025

miracula Eucharistica


aliquid historiae hic Matthaeus Plesius narrat.

9/24/2025

nouiora de quibusdam rebus nuper factis

 
de iis pueris qui puellam in apodyterio suo esse nolebant hic.

de eo qui Irenam Zarutiam interfecisse dicitur hic.

illa progressiuistria quae dixit "uigilium ciuilium non est efficere ut scelera non fiant" etiam hic refertur aliam sententiam scilicet sapientia plenam edidisse "quod aliquis scelus fecit non ideo is scelerator fit."

9/23/2025

de morum speciebus


quibus methodis hominum mores in species diuiduntur earum methodorum historiam Laurula Clerica hic narrat. tamen admiror cur ea dum quaedam nugalia iudicata esse dicit astrologiam nugalem non dicat...

est etiam haec indagatio ostendens quod utrum homo interuersicius an extrauersicius sit ab sanguinis fluxu originem habet.

9/22/2025

Patricii Buchanani sententiae

 
qualia uectigalia rebus extra patriam factis imponuntur de talibus uectigalibus quae in his ciuitatibus foederatis adhibita sunt Patricius Buchananus hic theses proponit.

cultus occidentalis

 
ex iis quae de cultu occidentali Robertus Regalis hic dicit haec praecipue noto: primum thesin quod cultus occidentalis in ducum ecclesiasticorum et politicorum diuisione ab imperio Constantinopolitano discessit secundum quomodo Franciscus Victoria legem naturalem de Americanis aboriginalibus adhibuerit.

Dianae Montanae opera

 
Diana Montana et Gerhardus cardinalis Molinarius hic colloquium agunt.

Diana hic epistolam ad Leonem papam XIV scriptam refert. epistolae me adscribo.

9/19/2025

Irena Zarutia et Carolus Cyriacus

 
eos dissertat Scotus Ventureus hic: quod is qui Irenam interfecit quattuordecies in custodiam publicam comprehensus erat; quomodo ad Irenam interfectam et Georgium Floedum interfectum homines reactiones dissimiles egerint; quod ii qui in mundo ordines altissimos obtinent plerique haudquaquam omnes homines curant sed sceleratis fauent.

9/11/2025

nuper facta et dicta

 
ex Principiis excerpta: 

Carolus Verus hic de transgenerismo et eius euentibus fautoribusque

Gregorius Comes hic de eius quae uigilantia appellatur specie noua

Vilda Vesta Blanca hic de feminarum eudaemonia et sanitate mentali

aliunde:

hic de Irenae Zarutiae nece et quomodo ea referatur

de hoc quomodo progressiuistae res nuper factas referant, Anna Bernarda hic eius quod "CNN" appellatur imaginem habet, et in Temporibus Neoeboracensibus huius tituli similitudo uideri potest.

progressiuistria quidem hic refertur dixisse "clare loqui uolo quod quasi uigilium ciuilium non est efficere ut scelera non fiant. sed uigiles ciuiles scelera euestigant, nonne?" iudex autem hic dicit se quippe qui in biologia gradum scholasticum non habeat non intellegere quid iis uerbis quae sunt "homines femininae et adultae" significetur. propter quae uociferanter rideo!

9/09/2025

res ueteres et nouae in rebus supernaturalibus et naturalibus


dissertantur in hoc tractatu quidem hominis moderni uitia in hoc tractatu autem professores qui "cognouerunt homini moderno necessaria esse haec quae sunt ad principia redire et ea iterum admirari discere ut salutarem institutionem et philosophiam et tandem cultum humanitatis is restituat." 

in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur hic tractatus initium de rebus liturgicis facit quomodo uetera reiecta sint sed mihi maxime animum tenent eae partes in quibus affirmatur quod ecclesia et ii qui in ea sunt non eo quod se mundo similes faciant mundum uincere uel conuertere possunt. de eo periculo ne ecclesia et ii qui in ea sunt uiam idoneam amittant est etiam hic tractatus Ioannis Zulsdorfi sacerdotis. hic autem in Principiis Ludouicus Boffus sacerdos episcopis Americae mediae et australis dicit eos illam uiam amisisse et eos rogat "quo tandem ecclesiam nostram ducere in animo habetis?"
 
aliqua quae Paulus papa VI de rebus liturgicis dixit hic referuntur. anno 1969 mensis Nouembris die 26 dixit "id hic est quod nouitas maxima uidebitur quae est linguae nouitas. nam non iam lingua Latina sed uulgaris erit Missae lingua principalis....abalienamus aliquid dignius quam ut eius pretium enumerari possit. sed cur? quid est carius quam haec sublimissima eorum quae in ecclesia nostra cara sunt?....precis intellectio uestibus Sericis quibus regaliter uestitur maioris habenda est. plebis participatio maioris habenda est--praesertim plebis modernae sermonem humilem qui facile intellegatur et in sermonem quotidianum conuertatur sic amantis". quae autem sententiae mihi referunt quasdam sententias eius Moderatoris qui in fabula "Mundo Forti et Nouo" cum Viro Rudi de Gulielmi Saxperii opere loquitur:

"sed cur id uetatur?" Vir Rudis rogauit. nam uiro qui Saxperium legerat obuio facto Viri Rudis animus excitatus erat, atque animo sic excitato Vir Rudis id temporis ceterarum rerum oblitus erat.

Moderator autem umeris motis dixit "propterea quod id uetus est, quae est causa praecipua. hic nobis rebus ueteribus haudquaquam opus est."

"etiam ubi pulchrae sunt?"

"praesertim ubi pulchrae sunt. nam pulchritudo ad se allicit, et uolumus non homines ad uetera allici sed iis noua placere."

"sed noua tam nugalia et horribilia sunt: illa dramata in quibus nihil est nisi helicopteri uolitantes, et homines osculantes sentis." os distorsit. "caprae et simiae!" solummodo per Othelli uerba modum quo contemptionem et odium satis exprimeret inuenire poterat.

"utcumque animalia iucunde domita" Moderator parenthetice murmurauit.

9/08/2025

de lege naturali

 
id quod hic Marius Alexius Portella sacerdos memorat, Marcus Tullius Cicero pro Milone loquens dicit "est igitur haec, iudices, non scripta sed nata lex quam non didicimus accepimus legimus uerum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus ad quam non docti sed facti non instituti sed imbuti sumus" (10).

9/06/2025

de manducando et comedendo

 
ut hic mihi innotuit sanctus Thomas Aquinas sanctae Missae uerba dissertans dicit "quod autem dicitur 'manducate' et non 'comedite' non differt quantum ad sensum" (summa theologiae IIIa.83.4).

9/04/2025

martyres

 
de Americae septentrionalis martyribus hic.

de aliquibus quos Nazistae interfecerunt hic et hic.

9/02/2025

Ricardus Cipolla sacerdos de sancto Ioanne Henrico Neandrino

 
Ricardus Cipolla sacerdos hic in eo blogo qui "Rorate caeli dicitur" sententias de sancto Ioanne Henrico Neandrino et de iis annis qui concilium Vaticanum secundum secuti sunt et de iis uocabulis quae sunt liberalista et conseruatista exponit.

concilium Vaticanum secundum et Missa noua

 
monstratur hic et hic et hic quod haudquaquam ex uoluntate eorum qui concilio Vaticano secundo inerant Missa noua constituta est.

9/01/2025

intellegentia artificialis

 
intellegentiae artificialis usus hic refertur.

de intellegentiae artificialis usu indagatio hic memoratur.

aliqua problemata quae intellegentia artificialis iam genuit uel fortasse gignet hic dissertantur.

in Principiis hic Hieronymus Adamides dissertat quomodo discipuli intellegentia artificiali mutentur.

diuortium

 
Leila Molinaria hic quaedam quae fortasse nonnulli obliuisci mauelint memorat.

Arianismus


Dauid Torcintonius hic hanc thesin proponit quod aeuo antiquo homines Arianismum suscipiebant propterea quod iis qui res mundanas antehabebant haudquaquam placebat deus qui postularet ut ipsi res mundanas posthaberent.

huius aeui problemata

 
Mariae Harrintoniae sententias Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert praesertim quod ratiocinandi et intendendi animi potentiae qualia cinematia phonis et interreti spectari possunt talibus cinematiis debilitantur.

hic dissertatur ea moderatorum oligarchia quae nunc regit qualis sit: technocratica et materialistica et utopica et cosmopolitanistica et humanitati contraria.

duo Sinarum ciues hic referuntur inferendi teli agroterroristici accusari.

quomodo praeceptorum societas peruersa sit hic refertur.