in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

9/26/2026

quatenus fontes litterarii credibiles sint


in eo blogo qui Nouus Motus Liturgicus appellatur saepe tractatur haec quaestio quatenus fontes litterarii credibilitatem habeant exempli gratia hic et hic et hic.

9/25/2026

quomodo hoc reale est?

 
quomodo quas sententias in eo cinegremmate quod Anna Bernarda hic imposuit femina loquitur eas sententias homo tenere potest??? 

9/23/2026

res ecclesiasticae


ecclesias orientales Victoria Cardiella hic dissertat.

de eucharistia inualiditatem Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic dissertat.

Ioannes Zulsdorfus sacerdos hymnos quidem hic et hic uerba autem euangelica hic et hic Paulum autem Mancouium sacerdotem hic dissertat.

Iosephi Striculandi episcopi sententiae hic referuntur.

de concilio Vaticano secundo Iosephi cardinalis Ratzingri sententiae hic referuntur.

de illo autem concilio tandem hic est sententia de fidei Catholicae cultoribus hodiernis qui "concilio quod nihil definiuit et nihil postulat et plerumque ad aetatem chaoticam pertinet se addictos non ullo modo uero sentiunt....se habent paratos ut alio animum intendant" inter quos ego ut hic scripsi me censeo.

9/12/2026

Vindobona salua facta

 
qua uictoria Ioannes III Poloniae rex Vindobonam saluam fecit eam uictoriam Christophorus Scaccus hic et Petrus Dabrouius hic narrat.  

9/11/2026

de aduenis Mahumetanis et de ipso Mahumetismo

 
quae problemata Mahumetistae secum his ciuitatibus foederatis inferunt ea Gulielmus Castellus hic dissertat. quae problemata porro non inferri non possunt. nam in Alcorano exempli gratia talia praecipiuntur: "ergo quando menses sacri praeterierint tum idololatras ubicumque eos inueneritis interficite, eosque captiuos facite et obsidete et in omnibus insidiis opperimini; deinde si ii metanoeam egerint et in precando perseuerauerint et pecuniam uectigalem in pauperum auxilium dediderint iis uiuendi libertatem permittite" (9.5) et "ex iis quibus liber datus est contra eos qui neque in deum uel in diem ultimum credunt neque ea quae deus et eius apostolus uetuerunt uetant neque in rerum diuinarum fide uera manent pugnate donec ii pecuniam uectigalem in imperii agnitionem dediderint et se subiecerint" (9.29).

9/05/2026

unius blogistriae et duarum tutubulatricum sententiae

 
Anna Bernarda eorum quae de feminis conscripsit hunc indicem composuit.

Catharina Gulielmetta Arthurum Sopenhauerum hic dissertat. 

Brito Cupera de femina quae nuper Noui Eboraci in homicidio interfecta est et de Dollia Partona nuper mortua et de iis quae alii de illis dixerunt hic refert. Brito ad quosdam qui Dolliam malam iudicauerunt sic respondet: "quid uis? numquam animo satiato eris, de qua re agitur. res numquam satis bona est....amittitisne uos oxygenium in isto loco excelso dum quasi super equum altum sublimiter sedetis?"

9/03/2026

sententiae feminis blandae


quomodo sententiae feminis blandae peruulgentur theoriam Thomas Aureus hic proponit, quam theoriam pertinere existimo ad Lindessae Clantiae fautrices de quibus haec tutubulatrix se calceamentum super caput appellans refert et ad Gloriae Saxensis auctoritatem quam Carola Gressa philosophiae doctrix hic dissertat.

illa tutubulatrix exempli gratia:

"si uir es qui conuentus cum femina agis, eam de Lindessae Clantiae lite roga, et si ea dixerit se erga illam sympathia affici uel, quod eo peius est, maritum id fecisse, fuge."

"magni momenti est meminisse quod quando cum femina disputas, non eacum disputas sed cum 145 tictocis quae ea eo die spectauit disputas."

9/02/2026

ii qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt

 
quomodo aduenae illegitimi tractentur refertur hic et hic et hic et hic.

puellae cui aduena illegitimus uehiculum gubernans grauissime nocuit pater, ut hic et hic ostenditur, legislatores ac praesertim partis politicae sinistrae fautores alloquitur: "compassionem uestram reiicio, ut uera uobis dicam. nam nullo modo potestis paenitudine affici. nemo uestrum umquam me uocauit, nemo uestrum umquam mecum sermonis initium fecit, nemo uestrum umquam istic sedit et me in spatiis transitoriis uidit et mihi dixit 'heus, filiam tuam commiseror' sed id facitis in hoc ipso loco ubi quasi super cistam saponicam uos ostentatis. hic est ubi curatis. in hoc ipso loco in hoc conclaui est tempus unicum quo curatis....istic sedere uultis et de uia qua aduenae ciues fiant colloqui. est autem uia quae non est supra saepimentum salire et petere. non talis est uia sed ad effectum est graduum legalium series." etiam eius testimonium hic est.

Briannae Lymanae sententiae memoratu dignae hic referuntur.