ut ex huius libri paginis 506-8 et huius libri paginis 41-44 excerpsi et recensere conatus sum:
"ac huic missali nostro nuper edito nihil umquam addendum detrahendum aut immutandum esse decernendo sub indignationis nostrae poena hac nostra perpetuo ualitura constitutione statuimus et ordinamus, mandantes ac districte...praecipientes ut...Missam iuxta ritum modum ac normam quae per missale hoc a nobis nunc traditur decantent ac legant neque in Missae celebratione alias caeremonias uel preces quam quae hoc missali continentur addere uel recitare praesumant. atque ut hoc ipsum missale in Missa decantanda aut recitanda in quibusuis ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo aut aliquarum poenarum sententiarum et censurarum incursu posthac omnino sequantur eoque libere et licite uti possint et ualeant auctoritate apostolica tenore praesentium etiam perpetuo concedimus et indulgemus. neue praesules administratores canonici capellani et alii quocumque nomine nuncupati presbyteri saeculares aut cuiusuis ordinis regulares ad Missam aliter quam a nobis statutum est celebrandam teneantur neque ad missale hoc commutandum a quolibet cogi et compelli praesentesue litterae ullo umquam tempore reuocari aut moderari possint sed firmae semper et ualidae in suo exsistant robore similiter statuimus et declaramus....nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis statuti ordinationis mandati praecepti concessionis indulti et declarationis uoluntatis decreti et inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire."