in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

7/29/2025

scholae tertiariae in his ciuitatibus foederatis

 
ad illas uniuersitates quas frequentaui defendendas, non omnibus iis quae de illis Randallus Faber in hoc tractatu dicit uel dicere uult faueo sed postulo ut ubi de illarum pretio dissertatio est ibi etiam hae quaestiones tractentur quot discipuli totum pretium soluant quantam pecuniam discipuli re uera insumant et cetera. tamen Randalli tractatum magni facio propterea quod is duo problemata quibus pleraeque scholae tertiariae in his ciuitatibus foederatis corrumpuntur memorat primum quod in scholis tertiariis numerus eorum qui muneribus non ad docendum pertinentibus funguntur magnopere auctus est secundum quod nimia pecunia rebus athleticis insumitur. quae magna pecunia etiam huius maioris problematis signo est quod in populi Americani moribus res athleticae nimii habentur.

7/28/2025

phantasiae ultimae quintae carmina

 
omnia hic sunt.

phantasiae ultimae sextae carmina


characteris medii carmen uniuox hic quidem et hic Italice canitur hic autem clauicinio agitur hic autem technoice redditur.

Rachelae perpetuae carmen hic et hic et hic est.

Terrae carmen modo quidem symphoniaco hic et hic et hic et hic technoice autem hic et hic est. 

Cyani carmen hic et hic et hic est. 

Relmae carmen hic et hic et hic est.

Vmbrae carmen hic et hic est.

Stragonis carmen hic est.

saltatio furiosa hic et hic et hic est. 

pannus spinaciatus hic est.

alterius bestiarum mundi carmen hic et hic est. 

siluae phantasmaticae carmen hic est.

omnia carmina hic sunt.

7/26/2025

quid in Polonia fiat

 
politiae Polonicae duces, ut hic (cf. hic) refertur, pontificis summi ministro questi sunt propterea quod existimant quod episcopi Polonici quaedam dicentes "faciunt ut Poloni Germanique alteri ad alteros minus beneuole agant et politiam calumniantur et clare ostendunt se societatibus nationalisticis fauere."

Georgius Vegellus hic hanc theologi sententiam memorat:"quae libertatis sententia in Poloniam aetatis mediae parte summa uenit ea erat sententia Gulielmi Occami quod libertas est simpliciter ex uoluntate agere potius quam Thomae Aquinatis quod libertas ueritate limitatur et bonitati seruit et ratione ducitur."

7/25/2025

sacerdos rem acu tangit

 
ea quae Vinfridus Abellus sacerdos in hac epistola de ecclesia Fuldensi dicit de aliis quoque ecclesiis uera sunt. 

inter alia haec dicit.

"estne necesse ut sinamus 'scientias humanas' modernas nobis rerum creatarum ordinem reuelationi diuinae palam contrarium explicare?"

"episcopi nostri non iam inter amorem sexualem et amorem eroticum et amicitiam et dilectionem diuinam distinguunt--sexum et erota et philiam et agapen--sed omnia ea quae 'amoris' conceptui subiiciuntur sine discretione comprobant et benedicunt."

"maior pars (!) pastorum nostrorum...quam mortem sclopetariam magis populi opinionem timent."

"quae ecclesia temporum spiritui se subiicit ei ecclesiae euenit ut eam nemo obseruet." 

et fortasse sententia optima:

"'pompa ad gloriandum pertinens' prima, ut scimus, erat ex Paradiso generis humani expulsio."

7/24/2025

sententia memoria digna

 
librorum titulo "Siri" lectionem nuper peregi, atque ex iis huic libri quarti sententiae arbitratus sum sapientiam magnam inesse: "uenatio numquam peragitur. nam si te custodire desieris momento temporis mutatur hoc quis uenationem agat."

7/23/2025

id quod est lingua computatrali scribere et artes liberales


Iacobus Aestiuus qui lingua computatrali scribendi munere fungitur hic dicit "dum hoc scribo uxor mea progeniem primam nostram in utero fert tribus fere hebdomadibus partura. ego autem in munus lingua computatrali scribo sed antequam illa progenies tabula typographica scribere poterit lingua computatrali scribendi ars fortasse in quantum ei qui eam artem habet lucrosa sit in tantum mundo euanuerit."

interim artium liberalium studium hominem ita afficit ut is quae potentiae semper necessariae sunt eruntque eas potentias adipiscatur, quae potentiae etiam maxime ad humanitatem pertinent, inter quas sunt cogitare et eloqui et decernere ita ut homo artibus liberalibus institutus alia quae non liberalia sunt discere possit, ut Iulianus Quasneuius hic et Petrus Calcauagius hic disserit.

7/21/2025

feminae contra feminismum


Birgitta Patriciana hic thesin exponit quomodo fieri possit ut femina eius quod est marito oboedire consilio se non terreri sed liberari sentiat.

Carola Gressa philosophiae doctrix hic disserit quae mala feminismo insint praesertim Marxismus goetiaque et quod munus femineum uerum est fructificare.

7/17/2025

quae martyres hodie coluntur

 
de feminis religiosis quas monarchiae Francicae euersores interfecerunt hic et hic.

7/16/2025

institutio liberalis


in hoc tractatu Ioannes Hotingus dissertationem agit quid sit conseruatismus et quid sit cultus occidentalis et quod ad conseruandum cultum occidentalem institutio liberalis necessaria est et quomodo institutio liberalis ideologiam uincat et quod institutio liberalis habitum mentis philosophicum gignit quo habitu intuendis rebus atque admirando homo cogitare incipiat.

in hoc tractatu Aemilia Quilinia memorat quod institutioni liberali inest discendi causa discere et institutio liberalis ad uerumque pulchrumque bonumque fert et eo uocabulo quae est institutio liberalis dicitur institutio quae propter se est.

in hoc tractatu Marcus Langleius dicit institutione liberali quae ex litterarum studio constet nos ab ea seruitute qua rebus fauorem contemporaneum habentibus et animi motibus et loci uel aetatis uel populi moribus et errori seruiamus liberari. 

de institutione sententiae sunt hic quidem T.S. Elioti poetae hic autem Iacobi Maritani theologi. 

etiam de quibusdam duobus libris hic et professio hic.

7/15/2025

in Principiis huius diei duo tractatus

 
in hoc tractatu qui "Rex et grex" appellatur Maria Harrintonia multa proponit: quomodo homines machina typographica mutati sint; quid Caroli Angliae regis I mors significauerit; quomodo homines machinis radiophonica et teleuisoria et digitalibus mutati sint.

in hoc tractatu Colignus Redemptor has theses proponit: in capitalismo qui iuuenes mentes optimas habent ii iuuenes adducuntur ut in urbibus incolentes cursum munerum antehabeant sed eo uiuendi modo etiam ita afficiuntur ut paucos uel nullos liberos gignant, quamobrem ii qui mentes optimas habent se non multiplicant; conseruatistarum sunt tres species: primum eorum quae de rebus diuinis tradita sunt cultores secundum nationalistae tertium capitalistae.

7/14/2025

de eo quod hosanna Hebraice dicitur

 
id quod hosanna Hebraice dicitur, ut hic et hic refertur, ex uerbis quae "saluum fac nunc" significant compositum tali modo adhiberi coepit ut animum gaudiosum laetumque exhiberet. sanctus Thomas Aquinas in catena in Ioannem dicit "hosanna, benedictus qui uenit in nomine Domini, rex Israel. Augustinus. hosanna uox est obsecrantis magis affectum indicans quam rem aliquam significans, sicut sunt in lingua Latina quas interiectiones uocant. Baeda. est autem compositum ex corrupto et integro: hosi enim 'salua', anna obsecrantis est interiectio. hosi corruptum, anna est integrum." et, ut hic refertur, Gulielmus Durandus in Rationali diuinorum officiorum dicit "hosanna, quod est uerbum Hebraeum et significat salua obsecro; supplendum est populum tuum uel totum mundum. compositum quidem uerbum est ex osi quod interpretatur saluifica et anna quod est apud Hebraeos interiecte obsecrantis motum animi significans sub deprecantis affectu. integre ergo dicitur osianna quod nos corrupta i uocali littera et elisa dicimus hosanna quod facimus ex ignorantia aut scienter synalephantes uocalem elicimus prout in metris fieri consueuit. dicitur autem bis hosanna in excelsis propter duas partes salutis quae sunt stola mentis et stola carnis quibus sancti beatificantur in gloria ut uidelicet anima et corpore saluati inter angelos deputemur in excelsis, id est altis, scilicet in caelo. reperitur autem hic uersiculus in psalmo 117; quod enim turbae dixerunt hosanna, hoc est quod hic dicitur: o Domine, saluum me fac" (4.34).

7/10/2025

artium renatio et hac aetate institutio

 
Antonius Esolenus philosophiae doctor hic artium renatarum aetatem interpretatur imitandamque proponit: "artium renatarum aetatis praeclaritas non ex modorum mediaeualium reiectione, quamquam aliquid talis reiectionis factum est, sed ex eorum quae ante illos modos lecta cogitata facta erant recordatione et instauratione orta est. ea aetas a tempore praeterito non quasi a radicibus se separauit...omnes ex mundi antiqui fontibus siue paganis siue Christianis bibebant....animum illo mundo antiquo captum habentes et illi gratias agentes et illum imitantes numquam simpliciter illum indagabant uel partem agebant sed discere cupiebant....ergo dico in ecclesia iam praeterisse tempus quo instauratione indigere coeperimus....uolumusne efficere ut scholae paroeciales et dioecesanae in operatione permaneant? instaurate amissa institutionis liberalis elementa."

Iacobus Ioannides quoque autem philosophiae doctor hic in Principiis artium renatarum aetatem et homines discendi cupidos tractat. nam dicit "hominibus qui discere cupiunt solus necessarius est praeceptor scientia plenus qui eos ad libros quos ii legere cupiunt dirigat et ad excitandum studium auxilietur. ab iisdem cupitur cursus forma qua iis ad imponendum studio aliquem ordinem auxilium detur et cupiuntur comites concordes quibus eadem studio sunt et de litteris philosophiaque colloqui placet. a praeceptoribus autem soli cupiuntur discipuli quidem qui libros amant de librisque colloqui cupiunt satis autem reditus pecunarii quo ipsi sibi theam et placentas suppeditent." et de eo qui artium renatarum pater saepe dicitur Francisco Petrarca Iacobus dicit "saeculo decimo quarto eo quod poesim et historiam et philosophiam moralem septem artibus liberalibus addidit studia humanitatis condidit" sed simul Franciscus aetatis suae homines barbaros esse existimabat. 

hodie autem sunt--eheu!--ii qui linguam Latinam oderunt, de quibus Carolus Maria Vicanatus archiepiscopus hic haec Prosperi Guerangeri uerba memorauisse refertur: "linguae Latinae odium omnium Romae inimicorum cordibus ex eorum natura inest" quae uerba etiam in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur inueniri possunt et ad Ioannis Zulsdorfi sacerdotis has litteras pertinet.

interim de artium renatione est etiam hoc.

7/09/2025

martyres Gorcenses


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic hunc Gregorii Pippii tractatum laudat. etiam est hoc.

7/08/2025

martyres Vgandani


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic narrat.

Ionathas Liudulfus hic narrat.

Megana Venatrix Cilmera hic narrat.

Zubairus Simonides hic narrat.

Anna Bernarda hic narrat.

7/07/2025

patres

 
ex hoc tractatu sententia memoria digna: "quomodo sacerdotes maxime efficiunt ut familias adducant? per patres. nam patres Deus familiis praefecit. ad Eius autem sapientiam aeternam redire et patres fidem in familia ducturos reponere nobis necesse est."

7/03/2025

Vcraina et hae ciuitates foederatae

 
argumentationum quas adiuuandae Vcrainae causa expositas audiui optima est haec ab Ioanne Montio philosophiae doctore scripta, quamquam etiamnunc puto Vcrainae et Russiae rem ad has ciuitates foederatas nullatenus pertinere.

ad illum tractatum Maximus Gregoriades hic respondet.