in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

7/12/2025

de eo quod hosanna Hebraice dicitur

 
id quod hosanna Hebraice dicitur, ut hic et hic refertur, ex uerbis quae "saluum fac nunc" significant compositum tali modo adhiberi coepit ut animum gaudiosum laetumque exhiberet. sanctus Thomas Aquinas in catena in Ioannem dicit "hosanna, benedictus qui uenit in nomine Domini, rex Israel. Augustinus. hosanna uox est obsecrantis magis affectum indicans quam rem aliquam significans, sicut sunt in lingua Latina quas interiectiones uocant. Baeda. est autem compositum ex corrupto et integro: hosi enim 'salua', anna obsecrantis est interiectio. hosi corruptum, anna est integrum."