in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
synodalitatem nouissimam dissertat Robertus Matthaeus hic praesertim unde ea orta sit et Robertus Baro episcopus hic et Iosepus cardinalis Zen hic et hic.
Ioannes Zulsdorfus sacerdos eas litteras quas Arturus cardinalis Rochus ad collegas scripsit hic et hic dissertat.
Gregorius Pippius hic et hic earum litterarum quae "sacrosanctum concilium" appellantur abusum dissertat et quomodo ecclesia cathedralis Mantuana iconoclasmum nouissimum patiatur.
de archiepiscopis Neoeboracensibus cardinalibus Timotheo Dolano hic et Ioanne Concobaride hic.
Alcuinus Ridus sacerdos hic sanctam Missam dissertat: "quae res noua edita et specialiter fabricata ut 'homo modernus' modo pleno et fructifero participaret panacea summa fore modo aduertissamentali dicebatur ea res quam liturgiam modernam dico simpliciter sedes non impleuit" et "ritibus uetustioribus multo plura sunt quae ii dent."
Dominicus Grigius hic problemata quae hoc aeuo in ecclesia sunt dissertat: "homini fidem Catholicam colenti per Francisci papae pontificatum uiuere 'erat quasi paruulus abusum patiens esses et cotidie expergiscereris timens qualem abusum proximum passurus esses.'" et "quamquam Georgius Bergolius mortuus est (r.i.p.) tamen quae mala ecclesiae intulit ea mala animis et ecclesiae unitati etiamnunc perspicue minacia manent....ex iis qui cardinales et episcopi eius consiliis haereticis cooperabantur multi in principatibus manent; eius multae et erroribus plenae litterae nullam prouocationem passae manent."
de abusu etiam hic Andrea Matricalis.
et hic referuntur sententiae Alberici Volcae liturgias nouas "rudes et tritas" et Paulum papam VI increpantis. etiam Albericus dissertat quomodo progressiuistae omnia ex parte sua sed ex altera nihil tolerent et hanc thesin exponit quod si quid concilium Vaticanum secundum proposuit indifferentismus erat.
ex iis quae in natura feminina bona sunt aliqua hic Anna Burnia dissertat. praesertim quod cinegramma "ea uita mirabilis est" appellatur id cinegramma memorans de Maria Baiula dicit "semper operatur ad efficiendum ut ipsa illi [Georgio marito] portui salutari sit, ut ille domicilium habeat, ut ille sustentetur. numquam contendere conatur sed potius illi semper ardens et admirans adstat".
aliqua autem quae mala sunt Hathira Donaldis hic memorat praecipue "quae ideologia iniustitiae passionem antehabet et hodie eorum qui in scholis tertiariis operantur partem magnam adducit et se obiectiuitati et rationi quippe quae uiri albi fabricauerint inimicam ostentat ea ideologia qualitatem femininam habet....nunc haud longum tempus est postquam ordo magistralis et pars discipularis et apparatus burellocraticus cuius pars maior feminina erat hanc sententiam amplexus est quod discipulorum 'salus' contra 'sermonem odii indicatiuum' qui illi periculosus esse dicebatur protegenda est. (uiri autem libertatem scholasticam et ueritatis quaesitionem sic antehabent ut non respiciant quomodo ullius animum inquisitio intellectualis afficere dicatur)....nunc etiam haud longum tempus est postquam scholae tertiariae claudebantur uel discipuli in dormitoriis ex regula contra morbum Couidicum imposita includebantur...haec qua omnis periculi toleratio amoueretur regula quippe qua detrimenta et emolumenta rationaliter librari non poterant in essentia feminina erat."
Helena Andreis de feminificatione hunc tractatum conscripsit. inter alia dicit quod ea quae uigilantia appellatur nihil aliud est quam morum femininorum pars, nam "omnibus iis quae uigilantiam putas inest femininum masculino antehabere: empathiam rationalitati, salutem periculi tolerationi, colligationem contentioni", quod ut in hoc libro dissertatur uiri quidem quisque ad ceteros tali modo qualis in bello prosit se gerunt feminae autem quisque ad ceteras tali modo qualis ad protegendos paruulos prosit se gerunt, quod "problema non est quod feminae quam uiri minus ingeniosae sint aut etiam quod actionis mutuae modi feminini ex ullo intellegendi modo obiectiuo deteriores sint sed est quod actionis mutuae modi feminini ad efficienda ea quae multis et magnis societatibus uel systematibus scopi sunt haud idonei sunt.
Helenae tractatum sequens Anna Hinderscida hic scholas tertiarias dissertat.
Ioannes Montius philosophiae doctor hic exponit quomodo de Iudaeis Thomas Aquinas alia et Ioannes Duns Scotus alia monuerit et memorat quod praeualuerunt ea quae Ioannes monuerat. tamen quod ad supersessionismum pertinet non intellego cur eum Ioannes Montius deneget sed Briani Henricidis sententias hic expositas antehabeo.
Sabatina Iacoba a Mahumetismo ad fidem Catholicam conuersa quae hunc librum conscripsit ut hic et hic refertur Mahumetismum dissertat praecipue quomodo Mahumetismus iis qui eum non colunt minax sit et quomodo in Europa duces non solum politici sed etiam ecclesiastici cultus Europaei et ipsorum Europaeorum impendio Mahumetistis faueant.
Georgius Vegellus autem quamquam ab eo de Russia etiamnunc dissentio tamen hic sapienter monet ut saecularismus caueatur.
exempli gratia hic refertur quod in Minnesota Somali locis ubi paruulorum curam simularent usi sunt ut pecuniam a politia adipiscerentur. de hac re praecipue memoria digna est haec dissertatio in qua Aiana Hirsia Alia Somala argumentatur quod Somalis in ipsa Somalia mos est gentem populo et ciuitati et ceteris rebus antehabere et quod hunc morem Somali quando ex Somalia in alias terras se transferunt secum afferunt et quod ex hoc more Somali putant politiam esse opum fontem e quo quam plurima sibi raperent.
Somalorum fraudem etiam hic Ioannes Cassarus dissertat. de fraude generaliter quoque multa dicit.
edidit Donaldus Trumpus has litteras in quibus de harum ciuitatum foederatarum salute potentiaque et quomodo has ad alias ciuitates se habere oporteat exponit quid efficere uelit et quomodo efficere in animo habeat.
illas autem litteras et Nicolai Maduri captiuitatem et quomodo eius captiuitas ad illas litteras pertineat in Principiis hic R. R. Reno dissertat.
Veronicae Oldamae in Anglia praeceptricis sententiae hic referuntur cur lingua Latina discenda sit praecipue quia homines in cogitando instituat et ad intellegendas alias linguas adiuuet et ad cultus Romani et humani scientiam ferat.
in Principiis in hoc tractatu Petrus Leotardus dissertat qualis sit praeceptor et discipulus, ex qua dissertatione ego praeceptor hoc memoro: "necesse est ut praeceptor 'longaeuus' nonnullis rebus quas homo facere potest et in quas homo fingi potest ac quas discipuli etiamnunc eligere possunt moriatur. praeceptor in dilectione qua se immolet se durat et lusum puerilem abdicat et efficit ut quod certamen de uita et morte pro ueritate ipse agit id certamen discipuli gustent."
hoc aeuo quo rogatur utrum res memoriae mandare utile sit ex hoc tractatu hanc sententiam consideratione dignissimam arbitratus sum: "nisi nos [praeceptores] eorum [discipulorum] mentes rebus ueris impleuerimus res fictae se inferent."
quid sanctus Ioannes Henricus Neandrinus de scholis tertiariis putauerit hic dissertatur praecipue quod earum causa finalis est discipulos non ad munera parare sed ita instituere ut scientiam latam et cogitandi facultatem habeant. fortasse discipuli ita instituti, ut in hoc tractatu exponitur, contra intellegentiam artificialem in muneribus superstites esse maxime poterunt.
quid Leo papa XIV de institutione putet hic dissertatur praecipue quod institutione homines non ad consilia utilitarianistica sed ad res caelestes uertendi sunt.
ex hoc tractatu hanc sententiam memoro quod in praeceptorum formatione oportet duces scholasticos amicitiam spiritalem antehabere.
de intellectu et quomodo in eo homines inter se differant est hic tractatus.