in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

2/07/2026

de feminismo sententiae nuper exhibitae

 
ex iis quae in natura feminina bona sunt aliqua hic Anna Burnia dissertat. praesertim quod cinegramma "ea uita mirabilis est" appellatur id cinegramma memorans de Maria Baiula dicit "semper operatur ad efficiendum ut ipsa illi [Georgio marito] portui salutari sit, ut ille domicilium habeat, ut ille sustentetur. numquam contendere conatur sed potius illi semper ardens et admirans adstat". 

aliqua autem quae mala sunt Hathira Donaldis hic memorat praecipue "quae ideologia iniustitiae passionem antehabet et hodie eorum qui in scholis tertiariis operantur partem magnam adducit et se obiectiuitati et rationi quippe quae uiri albi fabricauerint inimicam ostentat ea ideologia qualitatem femininam habet....nunc haud longum tempus est postquam ordo magistralis et pars discipularis et apparatus burellocraticus cuius pars maior feminina erat hanc sententiam amplexus est quod discipulorum 'salus' contra 'sermonem odii indicatiuum' qui illi periculosus esse dicebatur protegenda est. (uiri autem libertatem scholasticam et ueritatis quaesitionem sic antehabent ut non respiciant quomodo ullius animum inquisitio intellectualis afficere dicatur)....nunc etiam haud longum tempus est postquam scholae tertiariae claudebantur uel discipuli in dormitoriis ex regula contra morbum Couidicum imposita includebantur...haec qua omnis periculi toleratio amoueretur regula quippe qua detrimenta et emolumenta rationaliter librari non poterant in essentia feminina erat."

Helena Andreis de feminificatione hunc tractatum conscripsit. inter alia dicit quod ea quae uigilantia appellatur nihil aliud est quam morum femininorum pars, nam "omnibus iis quae uigilantiam putas inest femininum masculino antehabere: empathiam rationalitati, salutem periculi tolerationi, colligationem contentioni", quod ut in hoc libro dissertatur uiri quidem quisque ad ceteros tali modo qualis in bello prosit se gerunt feminae autem quisque ad ceteras tali modo qualis ad protegendos paruulos prosit se gerunt, quod "problema non est quod feminae quam uiri minus ingeniosae sint aut etiam quod actionis mutuae modi feminini ex ullo intellegendi modo obiectiuo deteriores sint sed est quod actionis mutuae modi feminini ad efficienda ea quae multis et magnis societatibus uel systematibus scopi sunt haud idonei sunt. 

Helenae tractatum sequens Anna Hinderscida hic scholas tertiarias dissertat.

Carola Gressa philosophiae doctrix librum nouum conscripsit. Carola de libro hic et hic loquitur. de Carola et eius libro est etiam hic tractatus.