Donaldus Trumpus praeses die Martis hanc orationem habuit. orationis interpretatio hic est qua orationi fauetur. interpres argumentatur orationem de ciuis Americani dignitate esse. memoratur etiam ea pars in qua Donaldus dixit "si huic sententiae consentis surge et fauorem tuum exhibe: quod politiae Americanae officium primum est ciues quidem Americanos non autem aduenas illegitimos protegere" et pars quidem dextra surrexerunt pars autem sinistra non surrexerunt, quod ex testimonii supra dicti momento 53:20 uideri potest.
in illa interpretatione memoratur etiam haec oratio quam Marcus Rubius harum ciuitatum foederatarum minister rebus externis praefectus hoc mense Monachii habuit, ex qua oratione has partes Latine reddidi et ad Gregem Latine Loquentium misi: "ille murus infamis qui hanc nationem [Germanorum] in duas diffiderat cecidit atque eocum imperium malignum, ita ut pars orientalis et occidentalis rursum una facta sit. tamen huius uictoriae euphoria nos in errorem periculosum tulit: quod 'historiae finem', ut dicitur, ingressi essemus, quod omnis natio nunc democratia liberalistica futura esset, quod facti mercatu solo et commercio nexus nunc nationalitatis locum obtenturi essent, quod constitutus regulis ordo oecumenicus--quod uocabulum nimis adhibetur--nunc eorum quae nationi prosint locum obtenturus esset, quod nunc mundum nullos limites habentem inhabitaturi essemus ubi omnes mundi ciues fierent. haec sententia stulta erat quippe in qua nec natura humana neque ea quae ab quinque milibus annorum et pluribus historiae humanae litteris mandatae discuntur considerabantur. ille autem error nobis magno impendio erat. nam in eo mercatus liberi et ineffrenati uisionem dogmaticam amplexi sumus etiam dum aliquae nationes oeconomias suas protegentes societatibus suis subsidia dant ut societates nostras systematice debilitarent....auctoritatis politicae nostrae operationem societatibus internationalibus magis tradebamus....et ut mundum nullos limites habentem consequeremur multitudini aduenarum quasi undae uenienti ianuas aperuimus, qualis unda numquam antea facta est sed consortiorum nostrorum cohaerentiae et cultus nostri continuitati et populi nostri posteritati periculosa est....nam quod ad ciuitates Americanas foederatas et Europam pertinet nos oportet una esse....unius cultus partes sumus: cultus occidentalis....illum defendimus: cultum magnum cuius cultoribus est omnis quidem causa cur in eius historia gloriemur et de eius posteritate fiduciam habeamus hoc autem consilium ut eorum quae ei in rebus politicis et oeconomicis contingent auctores semper simus."
