Iosephus Holmesius hic in Principiis id quae spiritalitas feminina appellatur dissertat. scilicet dicam quod ea quae prima spiritalitate feminina mouebatur erat ipsa Eua femina prima quippe quae illis uerbis adducta est: "nequaquam morte moriemini! scit enim Deus quod quocumque die ex eo manducaueritis aperientur oculi uestri et ut Deus sic eritis bonum et malum scientes." Iosephi dissertationi inest etiam alia bona pars in qua is dissertat quomodo uiri et feminae inter se differant: quod feminae quidem animo fidere magis solent et empatheticiores sunt et in hominum necessitudinibus magis concordiam et aequalitatem in loco primo ponunt uiri autem rationem animo et regulas empathiae et graduum systemata aequalitati antehabent. tamen in quadam parte is errat ubi monet ut res masculinae et femininae commisceantur uel in libramine habeantur. nam quod masculinum est eius est ducere.
