12/07/2009

de orto et oriundo uerbis


de orto participio et oriundo adiectiuo Crombius adhibet hanc Noltenii sententiam quod ortus participium ad hominis ipsius originem attinet, oriundus adiectiuum autem ad maiorum natu originem, sicut in hac Liuii sententia "nati Carthagine sed oriundi a Syracusis" importatur quod illi quidem Carthagine nati sunt, illorum autem maiores natu Syracusis nati sunt.

oriundum adiectiuum appello quamquam scio id primum gerundiuo fuisse. tamen in significatione oriundum ad adiectiui usum adhibeo.