Crombius de sale et dicacitate et facetiis multa dicit. quod autem prius dicendum est, ridiculum significat id quod risum mouet. ergo quid sal et dicacitas et facetiae significant?
Crombius ex Quintiliano haec dat:
1) "salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est (quamquam et ridicula oporteat esse salsa). nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus cum dicit 'Nulla in tam magno est corpore mica salis" non hoc dicit nihil in corpore eius esse ridiculum. salsum igitur erit...uelut quoddam simplex orationis condimentum quod sentitur latente iudicio et uelut palatum excitat quod et a taedio defendit orationem." (6.3). (hic igitur Quintilianus uidetur contra contemporaneum loquendi morem pugnare)
2) "facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere" (6.3) et de duobus locis quos Quintilianus citat, alterum ex Horatio "molle atque facetum / Virgilio annuerunt gaudentes rure Camoenae" (Sat. 1.10.44), alterum ex Bruto per Ciceronem "nae illi sunt pedes faceti, ac deliciis ingrendienti molles", Crombius dicit neutrum locum ad ridiculum attinere.
3) "[dicacitas] proprie significat sermonem cum risu aliquos incessentem." (6.3)
4) "urbanitas dicitur qua quidem significari uideo sermonem prae se ferentem in uerbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conuersatione doctorum tacitam eruditionem"
et ex Cicerone:
1) "huic generi orationis aspergentur etiam sales qui in dicendo mirum quantum ualent quorum duo sunt genera unum facetiarum alterum dicacitatis. utetur utroque sed altero in narrando aliquid uenuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo" (Orator 26.87)
2) "duo sunt genera facetiarum: alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breue. illa a ueteribus superior cauillatio, haec altera dicacitas nominata est" (de Oratore 2.218). ad illas sententias quas Crombius citat has addo: "illo in genere perpetuae festiuitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuuante et uoltu et uoce et ipso genere sermonis) tum uero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse uideatur?....illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est....ut in Scaeuola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnauit"
3) "[cauillatio est] genus facetiae [sic] quod fit mentiendo"
4) "sale et facetiis Caesar uicit omnes"
5) "esse quamuis facetum et salsum non nimis est per se inuidendum" (de Oratore 2)
6) "duo sunt genera facetiarum: alterum re tractatur, alterum dicto. re si quando quid tanquam aliqua fabella narratur. est autem haec huius generis uirtus ut facta demonstrentur ut mores eius de quo narres ut sermo ut uultus omnes exprimantur ut iis qui audiunt tum geri illa fierique uideantur. in re inest item ridiculum quod ex quadam deprauata imitatione sumi solet." "in dicto autem ridiculum est id quod uerbi aut sententiae quodam acumine mouetur"
7) "homo facetus inducit sermonem urbanum et uenustum."
de sale: Crombius coniicit quod sal modo generalissimo significat omnia orationis condimenta. is illud recte dixisse uidetur secundum Quintiliani locum primum et Ciceronis locum primum.
de dicacitate: Crombius mihi recte reri uidetur quod dicacitas constat ex paucis uerbis salse iunctis ut risus moueatur. nam dicacitas ex Ciceronis loco secundo uidetur breuitatem et celeritatem in se habere, ex Ciceronis autem loco primo ridiculum. fortasse autem non patet semperne dicacitas alterius ludificationem significet. Quintilianus in loco tertio dicit quod dicacitas proprie dicta in alium incedit, sed proprie et semper uerba non idem significant.
de urbanitate, quod ad sermonem attinet, propter Quintiliani locum quartum mihi esse uidetur nulla controuersia.
uenustum Crombius dicit et ad cogitationis pulchritudinem et ad uerborum pulchritudinem pertinere posse.
de facetiis est maxima difficultas: Crombius coniicit quod facetiae significant iungendorum uerborum imaginumue aut monstrandorum ridicule aliorum hominum uitiorum elegantiam quae ex bono gustu oritur. ergo Crombius retur quod facetiae non semper ad mouendum risum attinent. haec Crombii sententia Quintiliani loco secundo consentire uidetur. sed contra dici potest quod in Ciceronis loco sexto ridiculum utrisque facetiarum speciebus inest. tamen dici potest quod in eodem loco quamquam ridiculum iis facetiis quae ad rem attinent inest tamen ridiculum rei ipsi non autem loquendi modo inest. ergo eae facetiae quae ad rem attinent uidentur esse quidam salsus et elegans loquendi modus qui ridiculum non in se habet sed ex re sumit. uel fortasse facetiae in se habent talem loquendi modum et idoneam rem iunctam. si facetiae sic re uera significant eam facultatem per quam homo salsum loquendi modum et ridiculam rem recte iungit facetiae ad bonum gustum attinere dici possunt.
Cicero hoc quoque problema exhibet quod in loco primo salem genus in facetias et dicacitatem species diuidit, in loco autem secundo dicere uidetur dicacitatem facetiarum speciem esse. Crombius retur quod facetiae et uerborum imaginumue iunctionem et ridiculam aliorum hominum uitiorum monstrationem in se habent, sed facetiae cum sali opponuntur in se habent nihil nisi ridiculam aliorum hominum uitiorum monstrationem. ad demonstrandum hoc Crombius Ciceronis locos quartum et quintum adhibet. tamen non uideo quid hi loci attineant. tamen mihi ex iis duabus facetiarum speciebus quas Cicero in loco sexto dicit eae facetiae quae in dicto sunt dicacitati similes esse uidentur.
et ex Ciceronis secundo loco ubi dicitur quod Crassus per cauillationem solam loquens nullis contumeliarum aculeis usus est sed per cauillationem et dicacitatem loquens contumelia usus est mihi uidetur quod cauillatio contumeliam habere aut non habere potest. in hoc autem loco Cicero dicit cauillationem facetiarum speciem esse. ergo si recte de genere et speciebus ratiocinor facetiae contumeliam habere aut non habere possunt.

suscepto quod facetiae non semper ridiculum significant Crombius dicit quod eae non solum ad uerba sed etiam ad cogitationem et gestum et rem et loquendi modum attinent, lepor autem qui suaue significet solummodo ad uerba attinet.