in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

12/13/2011

de quodam optimo praeceptore


hic disseritur de quodam linguae Anglicae praeceptore qui Gulielmi Shaksperii Learum Regem his modis docuit: primum quod ille in cursus initio discipulis pollicebatur eos materiam intellecturos et amaturos esse; secundum ut discipuli materiam intelligerent ille eos cogebat omnium incognitorum uocabulorum singulorum significationes indagare et eis cognitis uersus iterum legere; idest, ille omnes singulas res tractabat.

ille praeceptor sciebat amorem ex intelligendo oriri. ergo tractatus scriptor dicit "quo magis Shaksperii dramata intelligebamus eo magis ea amabamus."