2/28/2015

Georgii cardinalis Pelli de conubio et sacra communione sententiae

ut hic refertur, Georgius cardinalis Pellus sic scripsit:

quid de Henrico rege VIII?

quod animum tenet, illam doctrinam duram "quod ergo Deus coniunxit homo non separet" (Matthaeus 19.6) Iesus non multo postea dedit quam Petro instanter affirmauit ueniam dare oportere (uide Matthaeum 18.21-35).

illud uerum est quod Iesus cui moechae mors lapidatione intentabatur eam moecham non condemnauit sed eam iussit neque in eius opera bona perseuerare nec sine mutatione in eius modo uiuendi permanere sed non amplius peccare (uide Ioannem 8.1-11).

iis qui nouam sumendae sacrae communionis disciplinam doctrinalemque pastoralemque suadent insuperabiliter obstat hoc quod de hac re paene omnes Catholici duo milia annorum idem iamdudum existimant. illud uerum est quod Christianis orthodoxis orientalibus est uetus sed alius mos qui iis primum ab eorum imperatoribus Byzantinis impositus est sed Catholicis numquam in usu erat.

fortasse asseuerari potest saeculis priscis ante concilium Nicaenum disciplinas poenitentiales nimis truces fuisse quippe quando in controuersia erat possentne homicidae et moechi et apostatae consociationibus sui quisque loci per ecclesiam reconciliari tantummodo semel--an numquam. tamen ii Catholici prisci semper fatebantur Deum ueniam dare posse etiam quando ecclesia peccatoribus in consociationem reditum concedere non adplene posset.

tam dura regula tunc erat quando ecclesia quamquam persecutionem patiebatur tamen numero crescebat. ea regula negligi non plus potest quam concilii Tridentini uel Sancti Ioannis Pauli papae II uel Benedicti papae XVI de conubio doctrinae. erantne ea quae post Henrici regis VIII diuortium decreta sunt tota uana?