liber Iudicum 16
1 abiit Samson in Gazam et uidit ibi meretricem mulierem ingressusque est
ad eam. 2 cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson circuierunt et
insidiabantur ei in porta ciuitatis; tota autem nocte quieuerunt praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent. 3 dormiuit autem Samson usque ad noctis
medium et inde consurgens apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et
euellit eas cum sera, impositasque umeris portauit ad uerticem montis qui
respicit Hebron. 4 post haec amauit mulierem quae habitabat in ualle Sorec et uocabatur Dalila.
5 ueneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt “decipe eum et
disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare
ualeamus et uinctum humiliare; quod si feceris dabimus tibi singuli mille
centum argenteos”. 6 locuta est ergo Dalila ad Samson: “dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima
fortitudo et quid sit quo ligatus humilieris”. 7 cui respondit Samson “si septem neruiceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero deficiam eroque ut ceteri homines”. 8 attuleruntque ad eam satrapae
Philisthinorum septem funes, ut dixerat, quibus uinxit eum 9 latentibus apud se
insidiis in cubiculo. clamauitque ad eum “Philisthim super te, Samson!”.
qui rupit uincula quomodo si rumpat quis filum de stuppa tortum cum odorem
ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius. 10 dixitque ad eum Dalila “ecce illusisti mihi et falsum locutus es; saltem
nunc indica mihi quo ligari debeas”. 11 cui ille respondit: “si ligatus
fuero nouis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum
hominum similis”. 12 quibus rursum Dalila uinxit eum et clamauit: “Philisthim super te, Samson!” in cubiculo insidiis praeparatis. qui ita
rupit uincula brachiorum quasi fila telarum. 13 dixitque Dalila rursum ad eum “usquequo decipis me et falsum loqueris?
ostende quo uinciri debeas”. cui respondit Samson “si septem crines nexos
capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris deficiam eroque ut ceteri
homines”. 14 quae cum dormire eum fecisset et septem crines nexos capitis
eius cum licio plexisset et paxillo fixisset dixit ad eum: “Philisthim super
te, Samson!”. qui consurgens de somno extraxit paxillum cum nauicula et
licio. 15 dixitque ad eum Dalila “quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non
sit mecum? per tres uices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua
maxima fortitudo”. 16 cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum
urgeret defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. 17 tunc aperiens ei
totum cor suum dixit ad eam: “nouacula numquam ascendit super caput meum quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput
meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines”. 18 uidens illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes
Philisthinorum atque mandauit “ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit
totum cor suum”. qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant. 19 at
illa dormire eum fecit super genua sua uocauitque tonsorem et fecit radere
septem crines eius et coepit humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo
discessit.