2/11/2021

harum foederatarum ciuitatum ordo summus et pars communistica Sinensis

 
Lucus Faber in hoc tractatu sic argumentatur quod in his ciuitatibus foederatis qui homines res politicas et pecuniarias et technologicas et institutionis tertiariae et ceteras regunt ii homines ex eo quod regimini communistico Sinensi cooperantur diuitias sibi adipiscuntur et id regimen exemplum et amicum esse existimant et id populo Americano antehabent: "per annorum decades ii qui in America regulas edunt et is ordo qui societates incorporatas regit dixerunt se Sinas aemulas esse existimare, sed quem ordinem summum Friedmannus uerbis expressit is ordo existimabat illuminatam autocratiam Sinensem amicam et etiam exemplum esse, quod haud mirum erat, dato quod eis pars communistica Sinensis fons potestatis et diuitiarum et honoris facta est." "oligarchia Sinis studiosa cum ea ciuitate ex qua diuitias et potestatem et honorem haurit non contendit sed eis autocratia Sinensis exemplo est" "oligarchi Americani...existimant necessitudinem cum Sinis suam sibi contra conciues suos scuto et gladio esse. ut triginta tyranni Athenienses sic ii non simpliciter systema politicum quo naturalia omnium ciuium iura a creatore nostro data agnoscuntur contemnunt sed specialiter hanc sententiam despiciunt quod iis quos regunt ac sibi eadem iura sunt. ecce nuper hanc sententiam, quod loquendi libertatem solummodo iis qui illuminati pauci modo idoneo eo uti sciunt esse oportet, obseruare coeperunt. ut Critias et pars Lacedaemoni studiosa sic oligarchi Americani noui credunt iis quae per democratiam male gesta sint ius potestatis sibi solis proprium probari--et potestati externae qua ad delendos conciues suos adiuuentur cooperantes libenter regunt" "et propterea quod uerum erat quod Sinae ordinis Sinis studiosi potestatis fons erant, nouum contagium coronarium Vuhani ortum ad ducendam alapam finalem adhibitum est. ergo Americanos praedam fecit ordo summus et democratiae aduersarius qui contagio coronario usus est ad deprimendos eorum animos et ad deuastandas paruas societates negotiatorias et ad relinquendos eos hominibus seditiosis qui furari et urere et interficere sinantur expositos et ad eorum paruulos a schola et homines morientes a complexu carissimorum ultimo prohibendos et ad efficiendum ut res gestae et mores et consortium Americanum nefasta uideantur et ad calumniandam ciuitatem in qua studium et odium erga homines ex cutis colore systematice haberi dicuntur ut causa praetendatur cur Americani nullo crimine egregio defamati re uera quae tormenta quasi inferna iis imponenda ii qui in rebus priuatis et publicis pro ordine summo agunt iam parauerant ea tormenta meruerint."