2/02/2021

gnosticismus et systemata politica moderna

 
Eduardus Feser philosophiae doctor hic disserit quid sit gnosticismus et quomodo multa systemata politica moderna sint gnosticismi species. dicit has sententias gnosticismo inesse primam quod hic ordo materialis tam malus est ut non redimi possit sed delendus uel effugiendus sit secundam quod ad hoc ut per phantasmata ad rem ueram perueniatur necessaria est quaedam scientia plerumque occulta tertiam quod iis qui illam scientiam habent et iis qui non habent nulla sunt communia quibus cooperentur quartam quod ea quae exspectationibus gnosticis contraria contingunt sentiuntur non ut eas exspectationes dubias faciant sed ut ordinis materialis malitiam demonstrent quintam quod propterea quod ordo materialis non bonus sed malus existimatur multa quae ab hominibus non gnosticis bona existimantur mala existimantur et multa quae ab hominibus non gnosticis mala existimantur bona existimantur sextam quod erit uictoria finalis qua ab ordine malo libertas efficiatur. inter gnosticismi species modernas Eduardus Feser censet generum humanorum theoriam criticam et euigilationem et eum qui Q littera sine nomine appellatur.